# Consilia 729-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/729-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/729-2

Cap. I. De causis eius & signis. utriusque iuris doctor doXimtus, minus Petrus de monte la borat dispositione uaticosa in crure sinistro eius quae etiam extenditur per totam domesticam partem eiusdem tibie, & est quidem haec dispositio in eo uerenda satis, quod pluribus rationibus deduci potest. Et primo, quia haec dispositio disproportionalis complexioquae notabiliter sanguinea est. Etiam disproportionalis est aetati quae est iuuentus in qua ne est rationabile generari, & multiplicari materiam huius aegritu dinis, de qua postea dicetur. Et tertio iterum molesta uidetur haec aegritudo, eo quia pendet a materia multa. Et quarto iterum quia haec dispositio minatur euentum elefantie cui ualde propinqua est propter conuenientiam materietum in genere proportionali. Et quinto iterum, quia si huius aegritudinis causa materialis exiccaretur indubitanter produceret ad ulcera difficilis aut impossibilis consolidationis. dispositio haec in eo proueniens ex multiEst autem tudine sanguinis, cui materia melancolicuel phlegmatica notabiliter commiscetur, licet materia in mixtione uincens, prima sit sanguis, secunda phlegma, et tertia melancolia. Et licet haec dispositio quandoque fieri posset a mul titudine sanguinis laudabilis, ut colligitur uigesimasecunda ter tij. tractatu primo capitulo quinto. In hoc tamen uiro haec aegri tudo prouenit a materiebus iam dictis, & non a laudabili sanguine cum hic etiam in mixtione tali multum inueniatur de ma teria melansolica poterit ipsa in uenis exuberare tantum quod ab eis expulsa in capillaribus uenis, & membrorum poris reten ta perducet ad elefantiam, tantum enim uicinę, sunt hę duae aegri tudines inuicem propter communitatem materierum a quibus fiunt, quod a sapientibus inuicem pertractantur, & in eodem ca pitulo, ut in pluribus curantur, ut uigesima tertij, quinto & sexto capitulo uideri potest. Haec igitur de theoria huius disposi tionis dicta sufficiant. autem cognitionis eius facile innotescunt scienti Signa cognoscere uenarum plenitudinem & extensionem uisu & tactu perceptibiles. Ex quibus facile concludi potest quod dominus iste solen multum esse debet in cautela curationis huius dispositionis, et praeseruationis ipsius a transitu in ulcera, et elefantiam ad quas amplissime paratus est, ut patet ex dictis. Cum itaque dispositio praescripta dependeat a malitia complexionis calidae, et siccae ipsius hepatis conuertentis laudabi lem sanguinem in melancoliam adustam, et concurrat etiam ad hanc aegritudinem afficiendam debilitas attractiue splenis ipsius propter quam non bene purificatur sanguis a melancotia secali in hepate eius genita, propter quod utraque melanco lia tam naturalis quam adusta effunditur per chilim descendentem ad crus sinistrum eius. Patet manifeste consideranti inuer tio curationis huius dispositionis, quae fieri debet & compleri per rectificationem male complexionis praefatae, et debitas eua cuationes materierum praedictarum, omnis enim aegritudo de repletione cum malitia complexionis curatur sufficienter per euacuatuacuationem, et bonitatem regiminis, ut quarta primi. primo capitulo in fine collegendum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
