# Consilia 737.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 737.1 to 737.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/737.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/737.1

Fiatque aer camerae calidior tempore hyemis usque ad medium ueris & remissius calidus a medietate ueris usque ad medietatem autumni. Fiatque si commoditas aderit saepe ignis in camera ex lignis iuniperi uel lauri si occurrerent. Nec appro pinquetis multum flammae ignis. unde rectius esset ut haberetur stufa sicca taliter aedificata, ut fenestrae fierent a parte orien tali. & est melius: uel a parte septentrionali, cuius pauimentum siat ex lignis laricis & solium similiter. in qua habitareti secundum plurimum a principio octobris usque ad finem februarij. cuius etiam aer aromatizetur. ut supra & non fiat tamen eius aer calidus ualde Vitetur etiam statio uel mansio in loco luminis lunae uel etiam camerae in qua splendet radius lunae. Vitetur etiam ne in camera uestra conuersentur gatti. quia macris prohibetur. ut Auenzoar primo theisir Et quia uestes annectuntur aeri, ideo eligendae sunt uestes ad calidum & siccum declinantes. tales enim sunt proptie comple xionis conseruatiuae, & generationis aquosi sanguinis uel phleę matis prohibitiuae, quia causa est antecedeos & coniuncta lapsus uestri, ut uisum est supra. unde laudo uestes suffultas pellipus uulpinis de martire, & de dorsibus uariorum, laudo etiam quod fiant caligae ex leporis pelle ultia genu longae. confortant enim membra omnia. ut Auenzoar primo theisir. & teneantur caligae istae in nocte. similiter ualent caligę de pelle uulpina. Caput autem in nocte & die cooperiatur biretò & caputio ex panno de grana facto. & sit biretum suffultum pellibus agni nis leuibus, & multotiens permutetur, ne sudor uel sordicies capiti noceant. Caputius etiam qui portatur non fit ex panno in guado tincto: est.n. in eo uirtus stiptica materias in centro coar tans. ut Serapio in proprio cipitulo. Laudo etiam ut in die sub caligis portentur caligae ex pelle leporis factae adhaerentes non latae nec strictae ualde: confortant enim & conferunt iuncturis uuamento magno. Infra etiam cum de motu tractabitur aliquid ex his dicetur. Haec de aere ad praesens, & ad secundam rem non naturalem transęundum est. De regimine per cibum & potum. Cap. II.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
