Latin
737.5 to 737.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 737.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
non naturalem expediens quae Ecundam rem in ordine fuit cibus &potus, a cibo principium accipiam. De pane primo mentionem faciens. est enim ipse tanquam fundamentum &summa cibariorum omnium. Primo tamen salubrius apparet, quod aliquae praemittantur regulae in hoc obseruandae. Prima regula quod nunquam comedatis nisi naturalis fames insurgat. &cum affuerit in hoc non fiat mora: quoniam toletare famem stomachum malis replet humoribus Secunda quod cibaria in hyeme comedantur temperate, &non superslue calida. &in aestate tepidat immo uersus latus frigiditatis trahentia. Tertia regula quod dum intensa est fames non saturetur appetitus, immo comedendum est reliquijs famis adhuc in stomaco manentibus &c Quarta quod non comedatis nisi postquam senseritis cibum a stomaco ad intestina manifeste descendisse. &in hoc limitetur tempus, ita quod inter cibum &cibum ad minus cadant horae octo. Quinta quod non comedatis unquam dum sentitis in stoma cho fastidium, &maxime si fuerit ex grossis humoribus. Quoniam comedere super fastidium ex grossis humoribus haereditare facit dolores iuncturarum &renum dispuiam, podagram duritiem splenis, &hepatis, &morbos melancolicos &phleg maticos. ut colligitur tertia primi, capitulo de regimine eius quod comeditur Sexta quod subtiles cibos semper ante groflos comedatis: &qui subtiles &leues &grossi existant intra uidebitur Septima quod mensura cibi uestri talis existat ne stomachum aggrauet. Deterior enim comestio est quae stomachi grauitatem, facit, sicut deterior potus est qui temperamentum egreditur &in stomacho natat. Octaus CCXAVAVII.