# Consilia 737.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 737.5 to 737.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/737.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/737.5

non naturalem expediens quae Ecundam rem in ordine fuit cibus & potus, a cibo principium accipiam. De pane primo mentionem faciens. est enim ipse tanquam fundamentum & summa cibariorum omnium. Primo tamen salubrius apparet, quod aliquae praemittantur regulae in hoc obseruandae. Prima regula quod nunquam comedatis nisi naturalis fames insurgat. & cum affuerit in hoc non fiat mora: quoniam toletare famem stomachum malis replet humoribus Secunda quod cibaria in hyeme comedantur temperate, & non superslue calida. & in aestate tepidat immo uersus latus frigiditatis trahentia. Tertia regula quod dum intensa est fames non saturetur appetitus, immo comedendum est reliquijs famis adhuc in stomaco manentibus &c Quarta quod non comedatis nisi postquam senseritis cibum a stomaco ad intestina manifeste descendisse. & in hoc limitetur tempus, ita quod inter cibum & cibum ad minus cadant horae octo. Quinta quod non comedatis unquam dum sentitis in stoma cho fastidium, & maxime si fuerit ex grossis humoribus. Quoniam comedere super fastidium ex grossis humoribus haereditare facit dolores iuncturarum & renum dispuiam, podagram duritiem splenis, & hepatis, & morbos melancolicos & phleg maticos. ut colligitur tertia primi, capitulo de regimine eius quod comeditur Sexta quod subtiles cibos semper ante groflos comedatis: & qui subtiles & leues & grossi existant intra uidebitur Septima quod mensura cibi uestri talis existat ne stomachum aggrauet. Deterior enim comestio est quae stomachi grauitatem, facit, sicut deterior potus est qui temperamentum egreditur & in stomacho natat. Octaus CCXAVAVII.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
