Latin
740.1 to 740.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 740.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
autem &conditis diuersae species con De saporibus uenire possent, ut sinapismum inter acutum &dulce medium, &cum grossis carnibus uel piscibus sumi debet, cum subtilibus autem non. Alleata etiam potestis uti facta cum allio praecocto &cum granis foeniculi uel piperis Salsa autem etiam conueniret uobis, sed fiat ex agresta loce aceti &cum pipere uel gariophil. uel bulliat acetum cum rosmarino, serpillo, maiorana, &ex tali aceto fiat salsa. frangitur enim per decoctionem talem aceti malitia. Est enim acetum haud parum neruis inimicum, ut secunda tertij primo cap. dum inquit. Et laedit eos omne acetosum, stipticum, &infrigidati uum potentia Conuenit etiam uobis sapor ex amigdalis factus, quem camelinum uocant, &sapor ex agresta qui sofritum dicitur, &sapor albus ad acetosum non tendens. Sapor etiam qui apud nos dicitur compostella competit nisi ad acetosum declinet. Ideo corrigatur acetositas ab eo, &ab om ni cibario, ut supra dictum est Et in summa laudo omnes sapores qui dulces &calidi, &non ualde acetosi existunt. iero &salsamentis conuenire possent De conditis oliuae conditae, calidae sunt enim &sicca aperiunt leniunt uentrem, &os stomachi faciunt robustum Napi etiam conditi conueniunt, etenim aperitiui sunt, cauetur si acetosi fuerint. Cepae etiam sub cineribus coctae &acero pauco &melle &oleo conditae conuenire possent, raro tamen, sed quia exiccant &appetitum excitant, ideo aliquando conueniunt. Omnes etiam cibi melle conditi conueniunt, euitentur tamer aestate ne hepar inflament, sed zuccharo condiantur cibi in aestate Cappares etiam saliti secundum usum condiri conueniunt, sed corrigatur acetum. Salsamenta etiam omnia ex parte qualitatis conuenirent nisi aliud repugnet, ut caliditatis hepatis, t mor de adustione sanguinis, scabies &similia. Mel etiam qui calidum &siccum, omni modo conuenit, sed tempore magni aestus dimittatur, zuccharum uero calidum &siccum omni tem pore &omni modo securius comedatur. Vinum etiam coctum conueniens est, &ex ipso tempore aestiuo conditi cibaria possunt. Vino autem granatorum quandoque uri potestis, ut aestiuo tempore sed raro, &similiter uino citoniorum. Oleum autem quo uti debetis, sit oleum oliuarum dulce &duorum annorum ad minus. Species autem quae in cibis uestris poni possent sunt omnes calidae &siccae existentes ut salcinamum, cinamomum, gariophil.