Latin
Cap. I
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 752-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. ser Iohannes Niget AOnorandus laborat doloribus iun cturarum qui extenduntur ad plurimas par tes. principaliter dolores intensi uersantur circa genua magis &pedes, &tument prae dictae partes tumore notabili. immo neque recedit neque euanescit quandoque anno integro. Sunt autem dolores isti aegritudines per essentiam secundum magnam partem &fixi in iuncturis praedictis propter diuturnam debilitatem, quae remansit in eis diuturnitate temporis afflictionis eius. Sunt etiam dolores isti per colligentiam dependentes mediate a stomacho. minus autem mediate ab hepate eius. stomachus enim eius phlegmate multo abundans debilitare digestiuam facie, &chilum ualde phlegmaticum transmittit ad hepar. qui non potest corrigi conuenienter ab hepate, quin ab eo etiam generetur sanguis multum phlegmaticus. Et quia in uiro isto etiam abundat colerica materia, quae precipitatur per uenas: ideo facit phlegmaticas superfluitates recipi, &profundari in iuncturis praedictis. Ex quibus omnibus concluditur primo quod haec aegritude secundum magnam partem est per essentiam, &secundum minorem partem per colligantiam in praedictis membris. Et sequitur secundo quod materialis causa horum dolorum est phlegma mucillaginosum dominans &aquosum subdominans, &adhuc phlegmatis uitrei minor inuenitur quantitas. S enim phlegma uitreum dominaretur iuncturis acquireretur ibi dem durities maior quam sit Ex sequitur tertio. quod haec aegritudo difficilis est curationis, propterea quia ipsa pendet a materia multa &multiplici: &pendet a nocumento primae digestionis in stomacho, &secum dae digestionis hepatis, &tertiae membrorum in quibus tertia perficitur digestio Est etiam difficilis haec aegritudo propter frequentiam paroxis morum eius cum aliquando pluries in anno afflligant ipsum. In cuius quidem regimine procedendum est per rectificatio nem sex rerum non natutalium. Secundario uero cum admini stratione quarundam medicinarum. De cura per dietam.