# Consilia 752

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, EIILARINIR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/752
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/752

Quidam autem membra confortant leniendo ea ex oleo cum sale contrito, de quo supra dictum est. Nonnulli etiam membra defendunt cum cerotis caliditatem & stipticitatem habentibus, quae applicari debent partibus superioribus membrorum patientium, per quae materiae effunduntur ad iuncturas. Alij autem audaciores in re & opere administrant cauteria potentia ia satis profunditus applicata partibus carnosis coxarum & ti piarum. quorum doctorum modum administrationis & forma cauteriorum lege Albucasim. haec enim non curaui ponere pro lixitatem fugiens. Et iterum quia non credo hunc generosum uirum ad talium necessitatem produci debere. Ad laudem dei. amen CONSILIVM CCXLI. De doloribus iuncturarum a materia frigida & humida cum tumore notabili & perdurante. Diuiditur autem Consi. in capitula tria. De causis & dolore ipsarum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
