Latin
Cap. III
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 754-2
Unproofread scanNot analysed yet
cato nouo, notitia generali nullam inclu dit ambiguitatem: quoniam ipsa est dolor iuncturarum. Sed speciali cognitione su est &denominari debet arteticus dolor: quoniam ipse circuit &perambulat iuncturarum fere partem omnem aut maiorem, ut scribitur. Et hoc quidem est rationabile satis &pluribus mediis deducendum. quoniam quando dolores perseuerant in duarum aut ctrium iuncturum difficile est intelligere, quod ipse non com municetur omnibus aliis. Quis enim dubitat quod debilitas unius uel duarum iuncturarum non relinquat uestigium suum in eis, &maxime quando saepe recidiuando a doloribus affligitur aeger? Adhuc etiam materia antecedens a uenis effusa &quae quotidie effunditur est eadem specie cum illa quae actu dolores efficit. igitur ipsa facile moueri potest ad iuncturas omnes: ec quia ad omnes iuncturas terminantur uenae magnae uel paruae licet tamen exclusiue Et tertio iterum quia species malae complexionis calidae &humidae quae notabiliter a proprio temperamento elongata es iuuat ad trahendum materias ad iunceuras. Et uiae sunt latae &materiei non repugnat ex parte multitudinis &distemperantiae ipsius. Quare necesse est pro assignatis causis productiuis effe ctus sufficienter concedatur effectus. Amplius longitudo aegritudinis aetas quae est primi senij &&debilitas aetatem &longitudinem morbi &eius fortitudinem consequens, causae sunt generationis &congregationis mult phlegmatis in toto corpore: &maxime in iuncturis propter e rum debilitatem &frigiditatem. Cum ergo tales materiae frigi dae congregatae calefiant, dissoluantur &in fluxu ponantur a ca liditate sanguinis, non est mirabile si dolor iste fortis est &quas perforatiuus. Hoc in summa est fundamentum inuentionis &spo cificationis dolorum huius generosiuiri. plura sequuntur correlaria plurium laccidentium, Ex quo quae inueniuntur in eo declarata Sequitur enim primo quod dolores huius uiri artetici nominari debent. patet quia omnibus fere artubus communicati Sequitur secundo quod hi sunt quasi mansiui &diuturni. pri batur quia in membris est mala complexio proueniens ex mate ria mixta ex colera &phlegmate. prima sumitur ex parte natu ralis complexionis &dominii sanguinis in eo. secunda uero di ducitur ex multitudine phlegmatum per uiam digestionis congregatorum. Sequitur tertio quod tales non habent periodum determina c tam, ita ut paroxismet in uere aut autumno. Plurimum. n. hi do lores molestant istum uirum quasi semper propter multitudine materierum &facilitatem descensus earum ad iuncturas per cor caua uenarum &arteriarum. Et mala complexio frigida iam fixa es in iuncturis. ei go facile multiplicatur in eis dolor ex quocunque COXXLIT. fere motu talium materierum &alteratione ab eis Et sequitur quarto quod licet dolores diuturni &mansiui qua si semper assistant, non tamen tollitur quin fieri debeant intensiores in uere &autumno magis quam alijs temporibus.