# Consilia 758.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 758.1 to 758.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/758.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/758.1

salis indi, & bene commiscendo exiccentur sub tegula calefacta renouando succum ter & de illa materia fiant pillulae de omni. 3. vii. De quibus iste uit omni quarta uel quinta die accipiat unam per totam aestatem parum ante cenam Secundum remedium est hoc. R. zingi. cinamo, cimini torrefa cti, spodij, sandaracae. an. 3.i. uiolarumr eminis acetosae, scariolae. an. 3. iis. oximellis simplicis, mellis rosati colati. an. 3. i. 8. zuc chari albi. 3. ii.s. coquantur simul sirupus & zuccharum, & addi tis spetiebus fiat electuatium. De quo iste uir omni alterna die per tres horas ante cibum accipiat. 3. iii. deglutitas. Tertium instrumentum est hoc. accipiatur uinum ribolicum. antiquum, potens, non tamen acetosum: & mane circa ortum se lis ipso accubante lectum, suffumigetur eius a medietate coxae usque ad pedem inclusiue, fumo huius uini recepto in membrum coopertum sclauina, aut alio panno grosso, & tandiu fiat donec sentiat caliditatem in profundo meinbri bene penetrasse: deinde exiccetur membrum Quartum instrumentum est hoc. Rec. olei de myrto, olei de mastice. an. 54. olei nardini. 3. vi. spodij, sandaracae, costi. an. 3. 8. conquassentur simul. & post praecedentem suffumigationem inungantur membra, & panno bisello circundata bene ligentur. Et haec satis conuenienter uidentur sufficere pro regimine aestatis. adueniente fine aestatis pro regimine autumni Iam uero regatur hoc modo. R. pillularum de hermodactilis descriptione Rasis nono. Alman. capitulo de doloribus runcturarum. S. iiii. accipiantur in aurora obseruatis his, quae di cta sunt in primo minoratiuo. Non timeat aliquis dosim istam, quia pillulae leues sunt in operando. Secundum instrumentum est hoc. R. olei uulpini, olei onfanci ni, an. 3. i. pulueris hermodactilorum & peoniae. an J. ii. mirrae. D.i. sanguinis draconis, acatiae. an. 3. s. sandalorum rubeorum. J. inij. puluerizentur omnia subtiliter. deinde conquassentur uehe menter in mortario. & de hoc linimento omni die aut saltem al terna bene calido liniantur membra. Deinde circunligentur pel le dabaon calida secundum praeceptum Aui. uigesimasecunda terrij. de cura dolorum iuncturarum. & tu ibi lege. Tertium instrumentum est hoc. Rec. aquae ypericonis, aqua cupatorij. an .i. aquae scariolae. 3. i.s. misce & continuetur ad mi nus. xii. diebus in aurorassicut de alijs dictum est. Quartum instrumentum est hoc. R. hermodactilorum. 3.5. turbith. S.i. boni ponderis, diagridij. gr. s. zingib. spicae nardi. an. gr.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
