# Consilia 76.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 76.1 to 76.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/76.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/76.1

medullae cartha mi. J.j. cassiae fistulae, syrupi uiol. an. 3. 5. zinziberis gr. iij. accipiat cum cyatho medio aquae hordei calefactae: & fiat post hoc, sicut scriptum fuit post minoratiuum primum uero in principio autumni fienda sic De purgatione procedat. In fine nanque mensis septembris, uel in principio octobris uno mane in aurora accipiat hoc minoratiuum. Rec. theriacae Hermetis descriptione Aui. 22 tertij. 3.i. electuarij indi. 3. iij.s. aquae hordei zuccharatae, & calidae. 3. iij. misce totum in simul, & accipiatur obseruatis conditionibus in minoratiuo dictis. Post hoc autem digeratur materia sex uel octo diebus cum hoc syrupo. Reci. syrupi de bisantijs, mellis ro. co. syrupi de cupa torio an. 3. s. aquae melissae, lupulorum, & cichoreae an. 3.j. totum calidum accipiatur, ut supra de alijs dictum est. Et si bene com prehendes hoc digestiuum conueniens est ad materias frigidas & calidas, & aliqualiter ad materias adustas, quas est rationale fuisse reseruatas, & genitas in consistentia aestatis, & exercitijs for tibus, & similibus Accepto itaque digestiuo accipiatur hoc solutiuum. Rec. bene dictae simplicis. 3. iij. cassiae fistul. 3. iiij. electuarij, succi ro. electua rij indi an. 3j. totum accipiatur cum cyatho medio aquae hordei auccharatae calidae conditionibus omnibus obseruandis, quae in alijs solutiuis dictae sunt. Et nota, quod hoc solutiuum educit electiue materiam calidam à iuncturis uirtute electuarij succi ros. & materiam frigidam ab eisdem, & à remotis locis uirture electuarij indi. & materias phlegmaticas, & aquosas à stomacho, & neruis uirtute agarici: & educit etiam materias cholericas, phlei maticas, & partim adustas à stomacho, hepate, & uenis uirtute cassiae fistulae. Praedictis autem superaddendum est, quod si tempore istarum purgationum quando accipit digestiua uenter non esset bene flu xibilis, intus mittatur aliquod clystere in aurora compositum hoc modo. Rec. foliorum bletae, maluae, mercurialis an. M. ij. polipo dij, carthami an. M. j.s. surfuris bene cribellati. M. ij. coquantur omnia in lib. iiij. aquae usque ad consumptionem duarum partium, & de hac colatura bene expressa accipiatur lib.i.benedictae, cassiae fistulae, zucchari rubei. an. 3. 5. olei oliuarum. 3. iiij. salis communis. 3. s.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
