# Consilia 760.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 760.1 to 760.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/760.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/760.1

primi capi tulo primo in fine Adhuc ea licet in augmento plus fluat & fluxerit de materi: quam ante, oportet tamen intendere ad materiam quae iam defluxit ut non tantum ingrossetur. Quare oportet cum repulsiui adiungere lenitiua uelut esset hoc. Rec. bo. ar. 3.i. terrae sigillata 3. 8. olei ros. 3. ii. croci. 3.i. haec omnia diligenter conquassentur cum duobus ouis integris, & madefacto coto in eis emplastretur me brum, & est potens sedatiuum anodinitate potenti participaus Tertium instrumentum quod conueniens esset uersus finem aug menti. R. lactis uaccini lib.i. croci. 3.i. uitellos oui num. iii. albumina duorum ouorum, farinae hordei. 3. i. conquassentur hae omnia in mortario, & intincto in eis coto emplastrentur menbra. Cum autem dolores uehementissime molestant, tunc concedendum est ęgritudinem ad statum peruenisse. In eo .n. labores & ac cidentia ultimantur. aphorismorum prima, commento septimoigitur in hoc tempore securius est procedere cum puris anodinis In statu .n. uincere debent anodina, immo debent fieri parua. quarta primi cap. uigesimaquinta, & tertia quarti tractatu pri mo & cap. septimo. Erit autem hoc conueniens auodinum. Rulte 1os Qui num. X. coquassentur in frixorio Q sunecinerihisaLi dis, coquamur Iiissime cum lib. I. olei ros usque ad insuissatiomem, & cum. 3. ii. croci ailigenter incorporando. Cum hoc tal nanque remedio uidi dolores in instanti sedari. Et si re noue tur saepe non fuit mihi necessarium recurrere ad alia auxilia, & non est mirabde. In hoc enim composito latet uirtus sanodin tatis melior fere quam reperiri possit. Scio autem ego quod ni hil melius & subiro iuuans applicari potest quam instrumenta praecedentia suis temporibus congrue applicata. Et taceo hic natcoticorum applicationem, quae nunquam mi hi placuit, propterea quia talia corrumpunt membra, & aduersantur rei uitae .i. spiritui qui est instrumentum omnium opera tionum. Talia .n. non nisi in desperato casu a uiro sapiente ap plicari debent, ut pulcherrime colligendum est a Gal. 12. terapen. & a principe decima tertii capitulo de cura asthmatis ubi dixit, quod antiqui non posuerunt in cura asthmatis opiumm neque mandragoram neque psilium, nisi secundum quod uoluit CC deus excelsus & gloriosus. lege ibi. Et haec de intentione quir ta sufficient. Rubrica sextae intentionis. proueniatur ad completam curationem talium Vt autem aegritudinum, oportet intendere ad consumptionem materierum: nisi .n.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
