# Consilia 761.1-3

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 761.1 to 761.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/761.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/761.1

bulliant omnia in uno suprascripto, & etiam eodem modo applicentur actu semper calida Scio etiam ego ad complete exiccandum & confortandum iuncturas excellenter conferunt aquae ternanticae, & proprie quae sunt sulfureae, cineritiae, calceae, aereae & ferreae, quae omnes licet efficacissimae sint, efficacius tamen in hac intentione conferre uidi lutum ex his mineris interimis inuentum, & proprie non uitiatum & non contactum ab immunditie corporis humani & alterius foedae rei. Et haec uidentur sufficere de intentione fexta, Rubrica septimae intentionis. uero intentione perficienda praemittem Pro septima dum est primo quod membra quae soclent mandare materias efficientes has aegritudines possent esse fere omnia in quibus generantur & congregantur phlegmaticae materiae & colericae. Plurimum tamen contingit quod hepar est membrum mandans quando ipsum distemperie sua generat sanguinem phlegmaticum & colericae materiei commixtum Similiter etiam potest esse stomachus per uiam indigestionis congregatiuus materierum phlegmaticarum. Et si contingeret in ipso inueniri diserasiam calidam per se uel per colligantiam, ita ut multiplicarentur in eo materiae colericae non naturales: si cut contingit cum in eo genetatur colera prassina, tunc non est dubitabile, quod multum multiplicatae hae materiae descenden tes ad iuncturas efficere possent dolores in eis, & haec sunt duo membra ut plurimum mandantia materias tales Tertium autem membrum est caput, in quo per uiam indige stionis & euaporationis congregantur materiae multae phleg maticae aquosae mucillaginosae descendentes ad iuncturas per neruos, chordas, uenas, & arterias Quartum membrum quod non rarius causa est horum dolorum, sunt renes in quibus cum multiplicantur materiae per uiam indigestionis & receptionis earum a membris superioribus, & proprie in his qui effrenitant in coitu non est dubitabile tales rarissime euadere dolores iuncturarum Et si qua uidentur membra diuersa ab istis sicut concedendum est, tunc talia membra facile rectificari poterunt pet haec quae ri ctificabunt haec quattuor praenominata membra, quorum rect ficatio iam nunc sequitur &c igitur a primo superiori quod est cerebrum Incipiam ab eo descendens ad alia.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
