# Consilia 763.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 763.1 to 763.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/763.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/763.1

Quarta est hepatis & uiarum urinae fortis oppilatio quidem dispositio huius uiri est artetica, quę Et prima est terminus uniuersalis ad importandum ar ticulorum.i.iuncturalium membrorum quae quidem in plurimas diuiditur species & in tot quot sunt maiores & famosae iunctu rae in humano corpore. Cum enim hic uir dolet pedes podagra, cum uero manus chiragra nominatur, & contrahitur iste ter minus artetica ad importandum tot iuncturarum dolores quot sunt termini eidem adiuncti, per quos specificatur ad specialem dolorem importandum. videlicet, dolorem genuum, ancharum spondilium dorsi, colli, spatularum, & cibitorum, & sic de alijs. Vnde si ex hoc sermone clare ueritas accipiatur, apparebit quo iste uir artetica laborat aegritudine. Non .n. est necessarium ad rationem formalem artheticae omnes dolere iuncturas, sed aliquas aut plures, aut omnes aptitudinaliter, sed non de facto. Quod autem hi sermones contineant ueritatem, apparet. Hic. n. uir dolores in uillis & iuncturis pedum, genuum, & spondilium dor si & colli, ancharum & sciae patitur. Potuit autem in hoc uiro haec aegritudo accidere multis ex causis primitiuis & accidentibus .s. mala complexione, mala compositione & solutione membrorum, sed ueritas est quod cam dolorum in hoc uiro accidens est mala complexio iuncturarum frigida & sicca, ad quod iuuat mala complexio he patis eius a generatione etiam frigida & sicca, ut etiam nunc apparet Et quia iudicando ab uniuersali complexione totius corporis complexio eius a medio declinauit ad augmentum caliditatis & sic citatis: ideo non est mirabile, si propter hoc & propter aetatem & regimen praeteritum in eo fuerit adhuc multae cholerae inuentio, quo commixta sanguini & alijs humoribus & phlegmatib. reddit eo mobiles fluxibiles & penetrabiles in iucturis ipsius. Et sunt sen mones Auic. uigesimasecunda tertij colligendi. Materia igitur hęc multiplicata in iuncturis alteratione subita & forti dolorem ef ficit in eis materia cum hoc quod alterando dolorem Hac IIIVY efficit in iuncturis etiam calefaciendo re soluit positiue, & exiccando iuncturas exiccat priuatiue, quare membra eius non sunt potentia ad motum progressiuum: imo neque ad flexionem neque ad corporis sustentationem, quare non est mirabile si iste perductus est ad hazehema, & est progressiui motus ablatio Et ex hoc fundamento etiam deducitur inuentio secundae aegritudinis, quae est substantifica exiccatio membrorum motus a siccita te positiua & priuatiua causata, ut superius demonstratum est.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
