# Consilia 763.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 763.5 to 763.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/763.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/763.5

ex fundamento praedictorum merito deEt iterum duci potest causa saltuosi motus in iunctu ris eius, & in membris per iuncturas sustentatis apparens Propter enim debilitatem iuncturarum & malam complexio nem frigidam & siccam in membris praedictis collectam, aut in uenis & arterijs maxime comprehensam generatur saltus, eo quia uentositas mouet & eleuat membra superius, & ipsorum grauitas trahit ad inferius, unde & a pugna in utrisque perseue rante uidentur membra motu saltuoso agitata, qui si perseueraret non est dubitabile quod membra illa perduceret ad spasmum de replexione nominandum. uero huius dispositio uerenda satis est oppila Quarta tio in hepate eius in uenis & in uijs urinalibus, quae iterum prouenit a mala complexione praedicta, cum prae sentia multorum phlegmatum, tam in hepate eius generatorum quam etiam congregatorum in membris per uiam indigestionis. Haec igitur mala complexio est causa replexionis uenarum & praedicta phlegmata sunt causa constrictionis, quare non est mirabile si membra omnia specialiter iuncturae continue magis exiccando procedunt, ubi reperitur efficiens causa per se & per accidens constrictiua membrorum ex defectu boni sanguinis nu trituri membra, & praesentia multorum phlegmatum claudentium uias transitus nutrimenti, & spiritus ad membra Has autem dispositiones omnes facile possem demonstrare per si gna tam a substantialiter inhaerentibus assumpta, quam ab operationi bus & casibus, & tu considera, quia haec perper breuitatem dimitto Vnde ex omnium praedictorum itellectu colligitur primo, quod haec dispon ex omnib. congregata satis est in hoc uiro fortis & uerenda. Sequitur secundo, quod haec aegritudo non est impossibilis cu rationis argumento sumpto ab aetate, complexione, compositione, & singulis, & proprie quia nondum est confirmata uehementer Sequitur tertio, quod si iste uir regetur conuenienti regimine inferius ostendendo, poterit ad bonam conualescentiam & me tum progressiuum mediocriter deduci in tempore tamen prolixo. De regimine per sex res non naturales.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
