# Consilia 764.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 764.1 to 764.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/764.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/764.1

Cap. II. autem huius uiri distinguam per rerum DEgimen non naturalium conuenientem admiRnistrationem. Et deinde per medicinalium congruitatem Pro expeditione uero primi dicendum quod locus, ciuitas, & camera habitationis eius eligantur ad caliditatem declinantia, & ad leuem siccitatem magis quam ad humiditatem excellentem. unde euitet habitaculum camerarum siue locorum de fluxibus aquarum propinquorum. Et dimittat cameras terraneas opaci, turbulenti aeris, & lutulenti, uel foetidi, & inhabitet loca a terra notabiliter eleuata, uento & flatui meridionali & occidentali exposita: minime autem septentrionali. Teneat corpus eius uestibus uulpinis de uario & dossibus eorum suffultis, & folineis uel alijs notabiliter calidis, & caput eius tecturis calidis bene munitum diligentet custodiat. Similiter & uestes eius mediocri adhaesione membris adhaereant, & non strictura suffocatiua ligantur uero re non naturali.s. cibo & potu ita Pro secunda procedat. eligat. n. panem recentem duorum dierum aut trium ad plures bene fermentatum & coctum, & nullomodo combustum neque azimum, & habeat salis quantitatem aliquam à ultra es pro sanis administratur, & fermenti etiam plus recipiat quam comnis panis De carnibus uero eligat eas quae sunt laudabilis nutrimenti ut de uolatilibus pullos magnos & paruos, bene pingues, et gal linas, capones, anates, columbellos, fasianos, perdices, starnas, coturnices, francolinos, merulos, turdos, et minutas aues in du metis degentes. Carnes uero uolatilium in aquis habitantium non curet comedere nisi raro. de alijs uero uolatilibus considerandis attendat quod carnes columborum et proprie siluestrium nirabilem habent conuenientiam ad istam dispositionem, et ad omnes neruorum aegritudines, quocunque modo praeparationis, quare laudo in ipso frequentem usum earum, et proprie cum fuerint animalium iuuenculorum carnes. De partibus uero animalium dimittantur uentres, cerebra, et eorum medullae nisi raro usu et modico De piscibus uero eligantur marini solidarum carnium qui non sint uiscosi neque mucillaginosa humiditate abundantes, e magis mihi placet salitorum piscium quam recentium usus in eo.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
