# Consilia 764.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 764.5 to 764.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/764.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/764.5

De ferculis uero eligendis de leguminibus cicera tu. non tamen in multo usu: rizum autem et panicum meliora sunt ei, et far proprie cum laudabili brodio: reliqua uero legumina dimit tantur et proprie cum elixa fuerint. De herbis uero eligantur caules et reliqua caliditate et aper tione participantia cum nitrosa aut calida parte eorum uelu sunt petros. foeniculum, serpillum, saluia, ruta, abrotanum, mentha, hyssopus, rosmarinum. Frigida uero uelut sunt bletae, spinachia, endiuia, portulaca, cucurbita, cucumeres, et citrulli dimittantur. De fructibus uero conueniunt ei amigdalae, auellanae, et ficus recentes propter lenitionem, et siccae propter apertionem et exiccationem. propter quam etiam causam non uituperarem cerasa suo tempore neque alia lenientia et aperientia. Fructus uero difficilis digestionis infrigidatiui, ingrossatiui, et stiptici non placent mihi. uelut sunt citonia, sorbae, mespilae, granata acria, citranguli, limones et consimiles, qui raro accipiantur ni si in pauco usu saporosae delectationis causa Lactis uero usus tam crudi quam cocti non multus habeatur, et proprie cum simplex comeditur. Lac comestum autem cum aliis frangentibus eius frigiditatem et humiditatem et aptitudinem ad corruptionem accipi potest. propter quod recentis etiam casei et mollis usum uitupero cum fuerit simplex, et placet mihi magit casei solidioris et bene salsi usus in hoc uiro. De liquoribus uero placet mihi oleum oliuarum recens siue nouum, sed usus recentis olei conuenientior est tempore paroxismi dolorum: antiqui uero usus conuenientior est alio tempore gratia resolutionis, lenitionis, et apertionis eius. Butyri etiam usus non est ei uituperandus, et maxime si ad ipsum fuerit consuetudo. De saporizantibus uero conuenit ei agresta bene salsa, et limo in aqua salsa conseruatus, et succus aranciorum et proprit cum sale commixtus. acetum autem acre uitetur omnino. acuti autem aceti usus et proprie cum salsis et aromatibus erit ei con ueniens, non multum tamen accipiendo de eo De aromatibus autem aliquid dictum est iam ubi de ferculis set mo LL 2 byGoosermo praeteriit, de aromatibus autem alienigenis & nauigatis conueniunt ei cinamomum utrunque grossum & subtile, galaga, piper, macis, nux mus. zingib.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
