Latin
Cap. II
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 765
Unproofread scanNot analysed yet
&proprie conditum: cuius usus eri ei ualde conueniens, ut in sermone de medicinalibus enunciatur. Crocus etiam &grana paradisi. ameos, &amomum, &consimilia accipiantur saepe in cibis eius. Haec . n. membra nutritionis aperiunt oppilata, &neruorum substantiam apertam expurgatam, &superfluita tibus securam reddunt. praeter autem talia cibaria quae laudata sunt ei dimittantur omnia alia quae non sunt conuenientia propter ratio nes aduersas, &adhaereat istis continuo usu secedendo ab alijs. autem dicendum quod si iste uir assuescere potuit aquę De potu mellis simplicis, summum esset ei fundamentum in cura sui omnino dimittendo uinum: aut saltem commisceretur ydromel cum uini altera medietate, aut saltem aliquid de ipso imponendo uino, propter quod uidetur mihi quod ydromel in usi suo uarietatem accipere debet secundum tempora anni, unde a principio mensis octob. per totum mensem martii uidetur mihi conueniens ydromellis compositio secundum hunc modum. Rec. mellis citrini uel albi electuarii lib. i. florum rosma rini. 3. ii. zingib. electuarii. 3. s. coquantur omnia praeter mel in lib. aquae xxv. usque ad consumptionem quintae partis, &tunc addatur mel, &coquantur iterum continue despumando usquequo redierint lib. XX. aut lib. XV. &tunc coletur bis per saccum spissum, &sit eius usus, ut praedictum est A principio uero mensis aprilis usque per totum mensem se ptembris ponantur lib. XXXV. aquae &mellis &specierum, ut praedictum est. Et utatur eo modo iam praescripto, &haec de re gimine rerum non naturalium dicta sufficiant. huius uiri per quattuor alias res non De regimine naturales, uidelicet per inanitionem &replexionem, per motum &quietem, per somnum &uigiliam, &per acc dentia aiae, non extendo calamum, cum talia non uideantur ma gnam importare necessitatem, &inclusa uideantur in praecedentibus