Latin
766.1 to 766.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 766.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cerae quantum sufficit, fiat unguentum molle, ex quo calido inungantur praedictae partes longo tempore fricando, leuiter tamen &suauiter usque per totum mensem aprilis, &membra custodiantur cum caligis factis de pellibus uulpinis aut de tasso Tertium principale instrumentum est, ut postquam praedictam in unctionem fecit diebus xv. tunc lauet omnia praedicta membra uno sero per horam ante cenam cum infrascripta decoctione calida Rec. peucedani, hermodactilorum, sticados, &peoniae. an. 3. 5. pe dum porci salitorum &antiquorum nume. viii. incidantur cum praedictis, &coquantur usque ad dissolutionem in lib. cc. aquae cum lib 1. cineris ylicis bene cribellati, deinde in hac decoctione lauer tur membra praedicta diligenter: &ita abluta tribus uicibus permaneat per unum diem cum dimidio: deinde reuertatur ad applicationem inunctionis praedictae aliis xV. diebus: deinde re uoluat se ad ablutionem, &econuerso hunc modum continuando per totum mensem aprilis uel madii Quartum uero principale instrumentum est, quod his temporibus, immo extra paroxismum dolorum utatur pilulis infrascriptis, &de eis accipiendo omni 4. uel 5. die una ante cenam aut duas cum maiori stipticitate, de quibus etiam accipere poterij quinque uel sex omni fine. xv. dierum, &tardare cibum horis ad mi nus quinque, quarum descriptio est. Rec. aloes hepatici electi 3. iii. zingib. piperis, hermodactil. calami aromatici, arteticae, pec niae. an. 3. 5. salis indi. 3. i. puluerizentur omnia, &insundantur in lib. s. aquae betonicae, &exiccentur sub radiis solis, aut in furno calido usque ad consumptionem aquae saepe agitando. deinde ite rum renouetur aqua, &exiccetur quattuor uicibus permutando ipsam. ex materia ergo remanente formentur pillulae. vi. pro 3. quarum usus habeatur ut iam dictum est. In ipsis . n. consistit magna pars curationis &conualescentiae aegritudinum suarum Quintum principale instrumentum est, ut utatur electuario infra scripto gratia oppilationum hepatis &uiarum suprascriptarum aiccipiendo de eo omni mane uel tertio mane in aurora. 3. 5. cum 3. ii. aquae foeniculi calefactae, &tardetur post ipsum cibus horis ad minus iiii. Et huius electuarii descriptio est talis. R. granorum orobi, anisi, foeniculi, se. petrosel. rubeae tinctorum, assari. an 3. i. s. spicae nardi, cuscutae. an. 3. ii. liquiritiae. 3. iiii. oximellis conpositi de quinque radicibus. 3. i. zucchari albi lib. S.