Latin
767.1 to 767.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 767.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
&si quidem in eo apparuerit reliquia caliditatis non naturalis satis manifeste con frangantur euacuantia minoratiue digerentia, &eradicantia cum frigidis &humidis secundum discretionem eximij doctoris, qui in cura huius nobilis uiri profunde semper &bene sollicitus fuit ex optima scientia sua Possunt enim esse talia refrangentia uelut sunt syrupus uio la. syrupus de nenusare, sy. ros. syrupus iumbinus, syrupus simplex acetosus remissae acetositatis, &reliqui consimiles. Refran gentia uero audaciam &potentiam solutiuorum sunt sicut unctuosa omnia, lambificatiua, lubricatiua, lenitiua, acria uel dulcia. Exemplum primi, uelut cassia &manna. Exemplum secundi, uelut sunt malua, mercurialis, &uolubilis. Exemplum tertij, uelut est mucillago psilij, granorum sebesten &consimilium, Exemplum de quarto linientium cum acredine ut tamarindorum granorum muzorum &consimilium. Exemplum uero de le nitiuo cum dulcedine uelut sunt iuiubae sebesten, &pruna dulcia bene matura. Exemplum uero refrangentium solutina cum B lenitiuo dulcedine &acredine simul sunt, uelut est succus pruno rum non perfecte maturorum, &similia illis, &tu confidera, quia in talibus latet scientia non exigua. Itaque praemissa purgatione in autumni principio, ut iam dictum est, sex mihi occurrunt instrumen ta partim localia, &partim alijs membris competentia A principio itaque mensis Octobris per totum mensem Nouem bris, utatur iste uir hoc electuario. R. conseruae, ros. &uiol. buglos sae. an. 3. ij. specierum diacinamo. 3. i. specierum dialaccae &diacurcu mae. an. 3. 5. pulueris peoniae. 3. j 8. incorporentur simul omnia cum succo rutae cocto cum melle dispumato. &fiat electuarium, de quo accipiatur coclear unum in mane hora syruporum deglutiendo ipsum, &medietatis coclearis de eo accipiatur ante pra dium &coenam. Est enim potenter rectificatiuum omnium principalium membrorum &seruientium eis uirtute latoria &praeparatoria, uelut sunt stomachus, splen, uenae &arteriae &nen ui. In hoc enim electuario stat uis aperiendi membrorum oppi lationes &constrictiones, &membra a superflua caliditate resoluta, &a superflua humiditate relaxata reducit ad medium, it facile demonstrari posset, &tu considera Secundum principale instrumentum est, ut si uenter huius uiri stipticus fuerit secundum quod in pluribus consueuit, reddatur molli ficatus cum hoc electuario, de quo parum ante coenam accipiatur coclear. i. uel ante prandium secundum quod uiro perito gubernanti hunc aegrotantem apparebit melius procedendum esse.