# Consilia 770.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 770.1 to 770.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/770.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/770.1

Si autem uir sapiens tremorem in talibus membris inSi autem ueniret a mala complexione frigida prouenientem, quod cognoscitur per membri frigiditatem tactualiter perceptam per membri discolorationem palliditatem, & rigiditatem, & per hoc quod semper nocetur a frigidis & iuuatur acalidis, tunc de melioribus instrumentis quae reperire potui. Primum est quod pluribus diebus in aurora patiens sumat. 3.i. tyriacae Andromachi, ultra xv. annos fermentatae cum 5. i. 8. aquae rutae calefactae, & tardet comedere post eam horas ad minus quinque. Secundum uero principale remedium est ut membra trementia inungantur ex eadem tyriaca ter uel quater in die, & confricentur ea Tertium uero principale de meis expertis est ut membra patientia fomententur cum pannis calidis infusis in succum matricariae, quam Auic. uocat uchuen in primo cap. secundo canon. Ego autem seio quod si talia mebra saepe confricentur cum electuario oppopita iuuamentum acquirunt perfectae sanitatis. Rub. V. De saltu iuncturarum. superius accidens quintum nominaEVit auiem tum saltus qui est nocumentum co ruptioni accidens in operatione motiua. Mouentur enim membra motu eleuationis & depressionis partialium propter ali quam uentositatem inclusam inpannicularibus partibus membrorum, & in lacertis & musculis ipsorum. Quomodo enim ibidem coartatur uentositas cum ipsa intrinsece inclinetur moueri motu recto sursum & membra cum sui corpulentia & poro rum suorum elausione resistant, patet quod uentositas unita & fortificata subleuatur impetuose, ac si membrorum partes uiolenter sursum agitarentur, quare merito saltuosae dicuntur, sicui enim saltans impetuose & subito mouetur sursum & deorsum, ita & uentositas in membris inclusa & in eis agitata motus dicitur efficere saltuosos Ex quo fundamento consideranti apparet complexionalis causa saltus, quae utplurimum est mala complexio frigida Apparet secundo causa compositionalis quae uidetur esse oppilatio coartatoria partium quae saltant Apparet tertio causa materialis uel sibi proportionata quae est uentositas. ex hoc fundamento inueniri potest ingeEt tandem nium curationis quod est complendum ex operationibus medicinarum calefacientium, aperientium, carminantium, uentositates etiam educendo eas extra propter quod de melioribus instrumentis tria maxime iuuantia inueni Primum est ut mebra fomententur cum decoctione calamenti. Secundum est ut cotum uel panni molles infundantur in succum rutae & actu bene calidum applicentur partibus saltantibus, & est remedium indeficientis utilitatis Tertium uero speciale remedium est ut mebra emplastrentur & copiose inungantur cum electuario diacalamento, & proprie a Mesue descripto in antidotario descriptione sibi propria.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
