# Consilia 770.5-6

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 770.5 to 770.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/770.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/770.5

De paralisi. Rub. VI. accidens memoratum fuit paraliExtum uero sis, & licet paralisis proprie sumpta importet nocumentum ablationis sensus, & non moEtus aut econuerso, ita ut quandoque paralisis importet no tumentum ablationis motus & non sensus, ut experimento quo tidie comprobatur. Aliquibus enim membris accidit quandoque non posse moueri a uirtute, tamen posse percipere omnia obiecta tangibilia calida frigida grauia leuia, & sic de alijs. Et horum quidem sermonum causae fundantur super hoc principio quod est alterum duorum. Primum quod ad membra pertransit spiritus animalis motiuus & non sensitiuus, aut econuerso, transit spiritus sensibilis & non motiuus. Et alterum principium est, quod concesso adhuc quod spiritus sensibilis & motituus ad membra delegentur, & in eis re periantur, tamen propterea, quia contingit corruptum esse tem peramentum quo uirtus mundificat spiritus aimales sensibiles, & in tegrum remanere principium, quo uirtus modificat & dirigit spiritus motiuos & non sensibiles, patet quod secundum hoc funda mentum acutus contemplator poterit soluere problema remanentiae motus in membris & non sensus in eis, aut econuerso, & tu considera, quia hi sermones sunt physici & profundi.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
