# Consilia 774.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 774.5 to 774.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/774.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/774.5

Et opor tet etiam ut euitetur somnus statim assumpto cibo: quoniam est de rebus multum nocibilibus Est etiam in hac aegritudine bonum ut saepe ad minus semel in mense prouocetur uomitus. & est multum conueniens ut fiat prouocatio urinae, utendo brodio cicerum cum decoctione radicum petros. & seminum communium. Et ad summum praeseruatio & tutela ab hac aegritudine non consistit nisi in prohibitione multiplicationis humorum & in euacuatione ipsorum. Et ideo sicut continue fit ipsorum generatio, ita saepe debet fieri ipsorum eductio. & quia huius dolores potissime generantur ex su perfluitate digestionis hepatis, hinc est quod maxime oportet attendere in eius mandificatione, & eius custodia ad quintum est sciendum quod dolor qui Quantum est aptus prouenire in iuncturis pedum & manuum, habet dependentiam a duplici materia. quarum una est calida & alia frigida. Calida est colera, & frigida est flegma. & ex commixtione istarum duarum materierum & fluxu ij sarum causatur dolor, qui postquam est assuetus, dicitur dolor po dagricus aut chiragricus. Et ideo in cura huius doloris cum aduenit, primo prouocetur uomitus, quoniam ex tali prouocatione duo iuuamenta sequun tur: quorum unum est quia materia apta ad pedes & manus flue re diuertitur: & sic dolor crescit, sed minoratur materia. Se cundum iuuamentum est, quia illa materia pro parte euacuatur: quare cum summa sollicitudine prouocetur uomitus. Secundo provocato uomitu fiat secunda euacuatio per medi cinam soluentem coleram & flegma etiam respicientem. quam medicinam ego statim ponam inferius Tertio prouideatur ut sedetur dolor cum his quae ponam inferius. Vkimo sedato dolore qued ad pedes & manus currit, resol natur graeci, se. lini. an 3. iiii. haec omnia infunde per tres dies in lib. Ix. uatur cum his quę non fortiter soluunt: ne id quod defluxum est aquae in uase aeneo: deinde coque fortiter usque ad dissolutionem induretur & resolutioni ineptum efficiatur. psarum rerum, donec aqua redeat ad lib. iirebus prius bullitis. Medicina quae post uomitum est administranda est talis. Re. in aqua, & expressis & abiectis. deinde totum hoc bulliat usque. hermodactilorum. 3. s. pulpae cassiae. 3. vi. reubarbari. 3.i. spicę maad consumptionem medietatis, sic quod solum oleum remaneat.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
