# Consilia 776.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 776.1 to 776.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/776.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/776.1

Hoc autem totum apparuit ex uelocitate tumefactionis membri, & resolutionis illius actualis ibidem perceptae cum mollitie partis sine duritie & tensione magna Et quod materia quidem propulsa fuerit a uena chili descen dente in quantitate satis ampla. materia enim magnae quantitatis non potuisset ita cito collecta & transmissa fuisse ad iunctu ras praedictas per uenas angustas Credendum etiam est materiam illam principium suae gene rationis habuisse in hepate ab aliquanta ipsius debilitate, aut ei borum frigidorum & colericorum assumptione quam causam uidetur quod consilium praeserua Propter tionis eius ab incursu praedictorum dolorum fundamentum accipiet septem intentionibus & instrumentis statim subsequentibus. Primum itaque est quod in cibis eius a frigidis & humidis, multo & frequenti usu uelut sunt spinachia, bleta, lactuca, endiuia, portulaca, cucurbita, cucumeres & similes. a lacticinijs cibis abstineat. similiter etiam abstinere debet a multo usu uisco sorum ut pastilium piscium & proprie elixorum & consimilium. Cibi etiam cum acutis artificialiter commixti improbandi sunt ut frequens usus aromatum, sinapismi, caepe, rafani, & consimilium. Item multus usus aperientium ualde euitandus est uelut foeniculi, petrosilini, anisi, sparagi, cimini & aliorum. Etiam le guminum usus dimitti debet quoniam grauat iuncturas, & proprie dolores pedum. Aceti autem acuti & cuiuscunque rei ualde acris frequens usus non est laudandus. immo interpolatim & raro de eis accipiendum est. Vinum uero eligi debet rubeum uel subrubeum & nullo modo acre ualde nec dulce: sed medium inter hoc odore aromaticum, substantia clarum, & mediocris fumosi tatis. Cui tamen si potentius esset aliquid aquae commiscendum esset ut saltem quarta pars. Carnes uero eligendae ab eo sunt mediocriter pingues, iuueniles, & mediocris digestionis. & meliores ei sunt carnes animalium: quae tamen in aquis non fuerint. nutrita. Qua uero omni praeparationis modo placent. Caseo mediocriter molli & leuis salsedinis uti potest. Fructuum uerc recentium & crudorum non placet usus. Praeter haec autem ir cibis & potibus utatur alijs modo suo. Secundum uero instrumentum suae praeseruationis est ut post medietatem mensis futuri. 1440. uno mane hora. xiiij. faciat sibi fieri phlebotomiam de saluatella dextrae manus posita inter di gitum auricularem & annularem, per quam educantur sanguinis. J. iiij. deinde quiescat a motibus progressiuis saltem per unam septimanam Tertium instrumentum est ut mane immediate sequenti post phlobotomiam accipiat hoc digestiuum hora. xi. uelut. xij. calefa ctum & post ipsum tardet cibum per.iiii.horas. Cuius descriptio.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
