# Consilia 779.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 779.1 to 779.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/779.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/779.1

in christo pater & sa Enerandus crae theologiae doctor profundus sacri ordinis beati Franci sci dignissimus generalis & catholicae fi dei christianae eximium decus & constantissimus athleta uarijs, heu, molestatur ac cidentibus. Quorum quidem primum & solitum & uetustum est iuncturarum dolor, & maxime inferiorum ut pedum & aliquando leuior genubus communicatur. non raro etiam in musculis tibiarum infusus. & si quandoque ad superiores partes ancharum & musculorum extendatur spinae idem tamen specie & ab eadem radice omnino procedere uidetur, ut inferius de clarandum relinquo Secundo uero principale eius accidens est dolor renalis pro ueniens paroxismaliter notabiliter intensus. licet ut in pluribus in eisdem maneat fixus cum multitudine harenarum, & la pillorum in renibus abundantium. Tertium accidens principale est soda crouica uel temporanea quae tamen periodicis intensionibus non raro exacerbat. Quartum accidens est scothomica dispositio imaginationibus non leuiter sociata. Quintum accidens est subuersio eum magno stomachi dolore & uomitu & eructuatione fortibus maximam in anhelitu an gustiam facientibus. Vltimum accidens est uehemens corporis stipticitas cum ma gna uentositatum in inferiori uentre congregatione. Et qui bus omnibus non solum infelicem uitam dicit, sed magnis etiam periculis paratam. omnibus his saluberrimum consilium Et siquidem ordinari debet. oportet primitus inuesti gari an omnes tales dispositiones sint per se aegritudines an per colligantiam diuersorum membrorum inuicem colligatae. An omnium istarum aegritudinum una & eadem tanquam radicalis causa assignari possit. Videtur autem ex multis posse deduci quod omnium harum dispositionum causa est complexio frigida & humida principaliter stomachi toti communicata corpori cum multa materia phlegmatica, quae naturalem calorem debilitauit, & principali ter ipsius stomachi. adeo quod magna ciborum & potuum pars magis in uentositates conuertitur & uapores quam in bonum chilum. Vnde sanguis generatur in eo frigidus & humidus respectu proprij temperamenti quijest causa continuae sodae quae iam praemissa est. Similiter est causa generationis uaporum mul torum qui commixti uisibili spiritui sunt causa scothomiae & imaginationum, & consequenter aliarum dispositionum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
