# Consilia 779.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 779.5 to 779.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/779.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/779.5

de qu bus dictum est. clarius appareat omnium accidentium parVt autem ticularium causa paulo sublimius contempla dum est. Quia .n. in eo nocumentum notabile in digestione con tingat multa declarare possent signa. Et primum quidem est longitudo remanentiae cibi in stoma cho eius quae probatur a posteriori: eo quia quandoque euomit ci bum, qui ante per. xij. usque ad. XV. horas fuerit assumptus Secundo declaratur idem peri tarditatem euentus appetitus naturalis. Tardus. n. est apperitus eius, neque excitatur in eo nisi D cum iam praeassumptus cibus digestus fuerit. & .n. non esuriendi animalis causa est copiositas escae quae est in uentre. uirtutum naturalium tertio. penultimo capitulo. Tertio iterum arguitur in eo debilitas digestionis ex hoc quia remanet semper in stomacho eius grauitas, donec praeassumptus cibus in inferiorem uentrem deponatur. Quarto iterum declaratur ex eructuationibus representantibus odorem & saporem cibi praeassumpti, qui quandoque perse uerant in eo amplius quamper decem uel duodecim horas. Si igitur in eo ut in pluribus & communiter transinutandi quemlibet cibum inuenitur stomachi ipsius debilitas, tunc quae erit opinio tua si cibaretur cibis digestioni notabiliter resistentibus & ineptis? nequaquam enim digeret eor immo utplurimum cor rumperentur in eo doloris in stomacho eius saepe euenientis ca At MYO, est mala complexio frigida & humida uentosans & euaporare faciens multitudinem phlegmatis in eo inuenti cum. n. in eo multa congregatur quantitas uentositatum & uaporum, necesse est succedere dolorem extensiuum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
