# Consilia 780.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 780.1 to 780.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/780.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/780.1

Et propter stomachi notabilem extensionem magna fit dia fragmatis compressio. quare necessario tanta in eo aliquande fit anhelitus constrictio, ut omnino praefocari uideatur. quia aet quo euacuatio fieri debet non potest ingredi secundum quantitatem conuenientem. eo quia uia introitus eius constringitur a compressione iam dicta. & nisi beneficio uirtutis finaliter resol uentis aut carminantis uentositates praedictas & uapores, eruptio fieret per superiorem stomachi uiam & in eructuatione con uersio, omnino morti subitae uidetur esse paratus. Et ex hoc correlarie conclude alleuiationem in anhelitu non fieri precise per eductionem uentositatum per superiorem artem. immo etiam per inferiorem uentrem uentositates cum faecibus expelluntur & chilo. propter quod alleuiatur magis expulsione talium per utramque uiam quam per alteram ipsarum tantum. fundamento etiam pulchre concludere poEt ex hoc tes quae sit causa praecedentis extenuationis eius. Neque enim bene intelligi potest quod per talem expulsionem per inferius educantur praecisae faeces & uapores. quin etiam expellatur chilus, qui debet esse materia sanguinis. & hoc idem facile uideri potest per substantiam eius quod expellitur chilosam. quae est substantia alba subtilis ptisanae in spissitudine similis. prima primi, capitulo de generatione humorum autem iterum diligens considerator facile uiPost haec dere potest duplicem esse causam doloris in re nibus eius euenientis. Et prima quidem causa est multitudo uentositatum quae com municantur renibus extensionem facientium in panniculo cola orij uestiente ipsos Secunda uero causa illius doloris est multitudo harenularum, immo lapillorum in eis existentium. ex quorum etiam coloribus cam materialem earum facile demonstrare potes. sunt. n. harenulae ut plurimum subrubeae ad subalbedinem declinantes, quae arguunt materialem earum causam fuisse phlegma alicui portioni colerae commixtum, & longa residentia eius propter uisco sitatem suam in renibus fuisse excoctam quae etiam satis facile deducere potes cur iunPropte eturarum dolor in eo prouenerit, aut intensior factus fuerit, et similiter in tibijs inueniri potest causa sodae ilEt tandem etiam lius quae dicta est: eo quia phlegma illud uaporabiliter ad caput delatum, est causa doloris, infri gidando aut dolorem extensiuum, & grauatiuum in panniculis cerebri efficiendo.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
