# Consilia 780.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 780.5 to 780.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/780.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/780.5

apparet causa imaginationum Similiter etiam quae in ipso satis perseuerant. eo quia uapores illi siue delati ab inseriori parte ad caput, isiue geniti in cerebro per uiam indigestionis, commiscentur spiritui u sibili repraesentantes in cristaloide similitudinem sui motus. om ne enim sensatum efficit in instrumento sensibili formam qua est sibi similis. sed hic uapor spiritui uisibili commixtus potentiae sensitiuae uisibili repraesentat similitudinem linearis aut circularis aut alterius figurae inter imaginationes: uel imagines tales in eo proueniunt ex commixtione uentositatum & uaporum quae commiscentur spiritui uisibili. Haec in summa uidetur esse dispositio huius reuerendissimi patris cum causis suis et signis declarantibus ipsa ita deducta. un de concludi potest quod oportet ipsum sedulum esse uehementer ad curam harum dispositionum propter pericula grandia et uitae eius et operationibus praedictorum membrorum incumbentia. Cuius quidem regimen partiri uolui in administrationi congruam sex rerum non naturalium. deinde in expraessionem intentionum medicinalium instrumentorum ei conuenientium. De regimine per sex res non naturales.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
