# Consilia 782.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 782.1 to 782.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/782.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/782.1

Maiorana calidi itized b calida & sicca in tertio, etiam placet, quia est dissolutiua & at A tenuatiua, & quia aperit oppilationes capitis & conuenit dolo ribus frigidis a phlegmate & uentositate secundo canon. in proptio cap. Vsum uero basiliconis non laudo nisi in pauca quam titate, & maxime quia nocet uisui tertia tertii cap. de nocenti bus uisui, propter quod etiam anetum & porrum euitari debent, licet pauci aneti ulus non sit sibi disconueniens. Caules etiam placent mihi & proprie bene cocti. Lactucae uero & bletae pol tulacae spinachiae cucurbitae & omnes plantae frigidae & humidae dimittantur. Et similiter borago quia multum eructuare facit. Cerefolium uero placet mihi & leuisticum, & similes ape ritiuae plantae De radicibus autem uti potest pastinacis domesticis & siluestribus & napis in igne coctis, aut in pingui brodio cum aromatibus praedictis. Carotae etiam usus placet mihi. Sparagi & cappares & lupulorum superiores partes & sibi similes placent. Fructus uero omnes & proprie frigidi & humidi dimittantur, propter quod multorum cerasorum usus & proprie cum sti pticitate uentris non placent mihi. Acria uero minus, mala sunt enim, & proprie cum incisione sua. Quae uero ex eis sunt habentia carnes duras & proprie paucae humiditati coniunctas uo tata amarilia conueniunt Persicorum uero usus quandoque conueniens est, propterea quia bona sunt stomacho & iudicio rationali accipi deberent ante cibum. Pira uero oraria .i. primis temporibus apparentia & non con seruabilia non sunt ualde utilia nisi fuerint muscata, & ualde dul cia. Auellanae uero recentes non multum sunt utiles sed conuenientiores sunt siccae ex eis. Amigdalarum uero comestio est utilis in omni modo praeparationis, quia abstergunt uias & aperiunt, & sunt boni nutrimenti. Ficus uero recentes calida sunt in primo, & siccae in secundo ante cibum assumptae placent, eo quia conferunt stomacho hepati & renibus, & leniunt & ab stergunt, & in eis est lenificatio ultima, secundo canon. capitulo proprio, licet & recentes magis sint nutritiuae quam exiccatiuae. Passulae etiam bonae sunt, eo quia bonum nutrimentum dant stomacho, pectori, & hepati aperiendo aequaliter, ponuntur enim aequales fere in omnibus qualitatibus. Nuces uero non placent, licet sint nominatae inter fructus calidos & siccos, eo quia grauant stomachum in digerendo, & capiti & pe ctori nociuae sunt.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
