# Consilia 783.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 783.1 to 783.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/783.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/783.1

De partibus autem animalium parumper est discurrendum: eo quia alimentum ex eis non patuam recipit diuersitatem. Di mittantur igitur omnium animalium partes: quarum nutrimentum est grossum uiscosum & difficilis digestionis ut cor pulmo stomachus & renes: & quorum etiam est nauseatiuum & uentosum ut pinguedines & mamillae. Animalium autem anteriora ad digestionem sunt facilia. Posteriora uero econtra. De melioribus autem animalium partibus sunt carnes rubeae mu sculosae paucae pinguedinis non multum uicinae partibus extre mis & locis expulsionum. Talis nanque caro melius omnibus alijs exhibet nutrimentum. & proprie cum fuerit ex alijs & coris accepta conuenientior in mane si fuerit elixa. in sero uero assata. Frixa uero non placet propter fastidium & nauseam & lifficultatem digestionis quam facit, & grauitatem capitis. Igi tur melior praeparatio carnium est dum in ueru assatur uel in craticula coquitur. Salsedo uero in cibarijs multa non placet, Omnia enim alsa acuta uaporosa sunt: & os stomachi laedentia & malum nutrimentum exhibentia: ut decimatertia tertij. capitulo raeallegato colligendum est. Haec in summa de cibis dicta sufficiant. euiter transeundum praemittendo De potu autem quod conuenit ei potus uini albi. tel subrubei clari uel diafani aromatici & boni saporis ad sumo sitatem inclinati magis quam ad aquositatem. Et in summa omne uinum quanto aquosius & grossius reperitur: tanto ei dete rius est. propter quod non laudo aquae usum Si autem contingeret aestus aut necessitatis causa oportere psum uti aqua eligatur clara & bene munda a fonte uel puteo uel fluuio accepta a corruptis plantis & limositatibus alienata: quae nullo odore extraneo uel sapore sit participans. Leuis existat & conuenientis frigiditatis in quolibet anni tempore frigida actu potui commixta est similibus talis. In hieme aucem simplex coqui potest: & proprie cum fuerit lutosa uel harenosa. Et portio eius quae in uino commisceri debet: limitetur penes fumositatem uini & discretionem uiri morali philosophia triti & bene edocti. Si autem necessitatis causa aut dolorum iuncturarum uel re num: & propter multam stomachi frigiditatem uti uellet alio potu composito plateret mihi, & ualde iutile esset ei ydromel huius descriptionis. R. aquae electae ut supra lib. xxV. mellis eleTi crudi & mundi lib.i. florum rosmarini, florum andacochae. an3.i. macis. 3. i. 8. zingib. gariosilorum. an. J. i. cinamomi electi. 3.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
