# Consilia 785.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 785.1 to 785.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/785.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/785.1

quia tamen talia regularitur magis applicantur in curis aegritudinum distincti, ex parte reuolutio nis temporaneae ipsarum, & hae aegritudines transiuerunt iam principium & augmientum uniuersalia, & sunt statu uniuersali iam confirmatae: ideo uidetur mihi conuenientius inscribere remedia, quae eisdem uidentur esse in hoc tempore magis appropriata De euacuationibus uniuersalibus. Rub. I. igitur a stomachi dispositione quae saeINcipta, uior & periculosior est, & omnium aliarum radicalis causa, ut superius huius tractatus capitulo primo deductum est Placet igitur mihi quod uenerandus pater praedictus singule anno uniuersali euacuatione duabus uicibus purgetur . s. in m:n se aprilis, & in fine septembris, propter quod scribam hic instru menta his purgationibus deteruientia Primo itaque in mense aprilis a quinta usque ad uigesimam quartam diem lunaris illius purgetur hoc modo. Nam uno ma ne in autora accipiat hoc minoratiuum calidum cum. 3. ii. aquae decoctionis seminis rutae, uel foliorum eius & 3. i. zucchari, & tardetur cibus post ipsum horis quinque, & tunc accipiat ciatum unum aquae cum zuccharo coctae calidae, & post ipsam tardet ci bum per unam horam. Minoratiuum est hoc. Reci. electuarij de psilio. 3. iii. electuarii indi. 3. ii. misce. Post minoratiuum praedictum accipiat digestiuum sequenti die hora praedicta calidum, quod continuet octo uel decem die bus usquequo in fundo urinae suae apparuerit sedimen album con iunctum aequale & diafanum. Post illud digestiuum assumat solutiuum sequens, & post ipsum obseruet omnia quae post mino ratiuum iam descriptum sunt scripta obseruari debere. Est autem illius digestiui descriptio. Rec. florum uel foliorum sticados, thimi, epithimi, calamenti, pulegii, herbae paralisis, spi cae neriden, florum buglossae & boraginis, radicum yringi, mira bolanorum chebul. enulae, soeniculi, eufragiae, maioranae, ruthae, nigellae an. 3. ii. seminis peoniae & radicum eius, folii ameos, car damomi maioris & minoris, anthos an. 3. i. radicis yris, acori, cimini, seminis leuistici, carui. an. 3. iii. infundantur omnia in li bris duodecim aquae fontis per quinque dies, deinde extrahantur & dimittantur parum euaporari, postea cum praedicta aqua coquantur usque ad consumptionem medietatis, deinde uehementer exprimantur, & colentur, & huic colaturae spperaddatur aceti squillitici lib. 8. zucchari secundae coctionis lib.ii.mellis electi lib. i. & omnia coquantur usque ad sufficientem spissitudinem. De hoc ergo sirupo accipiat. 3. ii. cum. 3. iii. aquae decoctionis cimini, & seminis rutae. an.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
