# Consilia 786.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 786.1 to 786.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/786.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/786.1

Si autem contingeret in uere caliditatem continentis inuaA lestere: tunc praedictis digestiuis admiscere potes aquam aliquam, quae refrangat eorum audaciam & caliditatem, sicut aquam endiuiae uel acetosae uel uiolarum, quae frigidae sunt, aut aquas temperamentum habentes, quae respectu caliditatis intensae infrigidatiuae dicuntur, uelut aqua ilion, uel sparagi, lupuli, capil. uene. graminis & similium. Similiter etiam refrat fere potes electuaria praedicta refrangendo ea cum syrupo uio ato, rosato, & de nenufare, & tu considera. Ex quibus tandem concludere potes, quod istis talibus uti ua les tam in uere quam in autumno, refrangendo ipsa sicut iam di ctum est ex fundamento contemplationis theoricae de compo sitione medicinarum, & refractione ipsarum in gradibus & qua itatibus per conuenientia pondera, quae non cadunt sub contemplatione uiri, nisi in sapientia medicinae bene triti & edocti. Ad dispositionem stomachi. Rub. II. purgationibus iam praedictis, oCActis autem portunum est ut utatur medicinis prohibentibus generationem uentositatum, & materierum phlegmaticarum in stomacho suo iam genitarum, carminantibus & sedantibus dolorem extensiuum & pungitiuum, qui frequenter accidit ei reuolutionibus paroxismalibus Primum ergo medicamen est usus confectionis dyacinamoni, descriptione Auicennae quinto can. aut Mesue in Antidotario distinct. prima. Secundum medicamen est aromaticum rosatum descriptione Gabrielis a Mesue in Antidotario colligendum ut iam dictum est. Tertium medicamen est confectio dyacimini descriptione Nicolai in Antidotario, licet mihi melior uideatur descriptio eius quae colligitur a Serapione septimo breuiarii, auctoritate Galeni. Quartum medicamen est confectio de xiloaloes, descriptio ne Auicen. quinto canone summa prima. Quintum medicamen est conscctio dyamusci dulcis, descriptione Mesue, distinctione iam dicta. Et omnia haec sunt efficacia, licet mihi magis placetet confectio dyacimini superius al legata. Et omnium horum accipiat. 3. ii. usque ad iii. sempet ante cibum aut post cibum, reuerentia legis & obseruatione d uini cultus in celebrando. Sextum medicamen & speciale est usus electi mitridati, ex quo accipiatur. 3.i. bis in septimana in aurora, & tardetur cibus post per inii.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
