# Consilia 791.6-9

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 791.6 to 791.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/791.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/791.6

ad apertionem uiarum, per quas spiritus mo tiuus conuenienter penetrare possit ad membrum. Similiter sit ad apertionem pororum neruorum & membrorum motus: nec non & ad apertionem uiarum, per quas nutrimentum pent srare possit ad membrum: quare oportet eligere instrument aperitiua originis neruorum & lacertorum. Similiter oporter aperire arterias per quas uitalis spiritus conuenienter membri calefactiuus penetrare possit, sicut etam oporter apertas efficere uenas: ita ut materia nutricationis in conuenienti quantitate recipiatur in membro. a s – De numero ergo eorum quae aperiunt oppilationes neruorum de interius exhibitis & simplicibus primum est ciclamen, & est malum terrae, ab Italicis nominatus panis porcinus: cuius aqua sublimationis omnes oppilationes tam arteriarum quam uenarum & cerebri & colatorij eius, & neruorum aperit, & fricatio cum pul. eius facta cum faece olei liliorum alborum, omnes nodosita tes & durities a membris aufert. Secunda medicina de expertis ad hanc intentionem est frequens reiterata inunctio membrorum compactorum & oppilatorum cum pulue re piretri bullito cum oleo: de quo dixit Serapio in aggregate re cap. de machitera.i.de piretro, confert amissioni sensus & motus. & posuit hoc nerbum auc. de simplici medicina. Diosc uero tertio simplicium de ipso dixit, quod iuuamentum eius in hoc est maximum, et est planta cal. et sic. in tertio: licet quidam audaces non bene intuentes crediderunt ipsam esse fri. et accidit eis hic error: quoniam ipsa est stupefactiua. unde Auic. 2. can. cap. 2. de carton quid est: dixerunt quod est piretrum et ipsum est stupefactiuum. Soleo autem accipere olei oliuarum antiqui. lib. s. pul piretri. 3.j. terantur diu in mortario. deinde lento igne bulliant usque ad consumptionem tertiae partis Tertium medicamen utilissimum ad leniendum neruos indu ratos, et aperiendum eos, est galbanum: quod est gummi ca. in se cundo et exiccatiuum in tertio. Cuius uirtus est lenitiua et reso lutiua, carminatiua uentositatum, ut secundo can.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
