# Consilia 799-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM CCLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/799-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/799-2

CONSILIVM CCLVII. De dolore anchali & sciatico & alchatim. Diuiditur antem consi. in capitula tria. Cap. I. De causis & signis dolorum ipsorum. nobilis uiri ancha Olores huius les nominandi intelligendo per ista membra loca coniunctionis ossium natium insimul cum spondilibus inferioribus alchatin & caudae: & quia ossa ista in lateribus partibus exterio ribus concauata sunt, in quorum concaui tate solidatur superior pars focilis coxa mediante ligamento grosso & breui has partes concathenantes insimul, & nominatur locus ille scia: ideo propter loci pro pinquitatem ad materiam morbi necesse est illius materiei par tem deriuasse ad sciam. unde facta est compositio dolorum diuersorum scilicet anchalis & sciatici Prouenit autem hic dolor a mala complexione frigida & hu mida, & multa materia phlegmatica & mucillaginosa ingrossata ibidem per diuturnitatem temporis: partim propter resolu tionem partium aquearum & aerearum factam a materia cole rica quae praedictae materiei flegmaticae commixta etiam debet denominari phlegma colericum idest cui colera notabiliter est commixta. Et sicut ex signis dignosci potest, materia colerica praedicta non est pura co.ru. sed est colera uitellina, commixtione eius & grossi phlegmatis facta Vnde ex praedictis intelligi potest quod dolor iste est acutus quandoque secundum quod magis miscetur de colerica materia illi phlegmati, semper tamen dominante phlegmate. unde hic dolor quandoque percipitur cum uestigijs caliditatis & aliquali rubedine loci. Aliquando tamen dolor iste remissior est, & cum signis frigiditatis inuentur: & proprie quando phlegma notabiliter superexcedit materiam colericam, Vnde ex praedictis iterum deduci potest quod longior & for tior est haec aegritudo propter maiorem profundationem & pene trationem illius phlegmatis accidentaliter in eo acquisitam a colera sibi commixta Sunt autem hae materiae immersae uillis neruorum orientium a neruis spondilium alchatin & caudae: & materiae etiam istae D in extremitatibus chordarum & musculorum lumbalium interiorum & exteriorum immersae sunt: & in partibus ligamenta libus quae ibidem inueniuntur concathenare iuncturas praedictas: quae tamen ligamentales partes non sunt uera ligamenta: sed resultantia ex ligamentalibus partibus orientibus ab ossibus praedictis & uillis neruorum sensibilium sibi commixtis: propter quod talia ligamenta sunt membra sensibilia. Alia uero ligamenta uere dicta talia: & proprie illa quae oriuntur ab ossibus nullo modo sentiunt. Ligamentorum. n.nullum habet sensum. prima primi. capitulo de membris. Ex hoc ergo fundamento solui potest quaestio de acutissimo dolore in ligamento uertebri eueniente. illud enim non est uerum ligamentum. Ex quibus omnibus inuicem collectis ultimate apparet quae fit aegritudo, quoniam est mala complexio frigida & humida praedictarum partium. Apparet ulterius quo sint illae partes apparet iterum quae sit ma terialis causa aegritudis. Et quarto colligitur ex istis quae & qualia sint accidentia. Est .n. dolor quandoque extensiuus, quandoque intensiuus CAOI punctioni commixtus, quandoque caliditati, aliquando frigiditati issociatus, ut supra uisum est. unde ad eius curationem ingrediendum est secundum quod in sequentibus apparet. De cura per sex res non naturales.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
