Latin
800.5 to 800.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 800.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et si occurrunt cibaria taliter modificata misceantur semper cum his quae eorum caliditatem &iccitatem augent, ut sal, piper, cinamomium, nux muscata, foeniculum, petroselinum, anisum, daucus, ysopus, mentha, satureia, &his similia. Panis eius sit communi pane parum plus sermenti habens &salis. Caueat a piscibus &farinaceis cibis. Carnes eius sint uelut pulli, columbi proprie, &aues omnes si nestres sint ei communiter usitati praeterquam degentes in aquis, &utatur carne uituli, capretti, castrati, &gazelli proprie. De plantis autem conueniunt ei caules, foeniculi, petro se lini, pastinachia suo tempore. Cucur. uero &spinachia, bleta, endiuia, lactuca, portulaca omnia dimittantur, nisi raro ualde &in quantitate pauca accipiantur, &proprie confracta cum plantis &rebus calidis supra tactis. De leguminibus uero con cedi possunt cicera ru. rizum, &lentes proprie coctae cum brodio pingui, &far. De fructibus uero concedi possunt aliquando melones bene dulces, &non in multa quantitate. Et ficus recentes optimae sunt ei, &auellanae, &amigdalae, &nuces. Poma uero &pira, &persica &consimilia raro &in pauca quanti tate accipiantur. Vuae uero bene maturae &dulces sibi concedunt. Lac autem &lacticinia cibaria omnia dimittantur. Caseus uero &proprie ad salsedinem notabiliter inclinatus conredi debet. Oleum uero oliuarum &nucum &amigdalarum dulcium sibi conuenit. Butitum autem &propter humectationem multam eius, &lassitudinem quam efficit in neruis non pla cet mihi. Aceto iterum parum &raro in cibis utatur nisi commixto cum sale, pipere, cinamomo &similibus. Agresta &proprie salita conueniens est ei, usus limonum &aranciorum aliquando placet. De uino granatorum non curet Potus uero esset aliquanto tempore aqua mellis facta ex quindecim partibus aquae &una mellis, quae coquantur ad con sumptionem tertiae partis, uinum uero rationaliter sibi conueniens debet esse subrubeum, bene clarum, non ualde fumosum, ad saposunt meliores &securiores modi uomitandi.