# Consilia 800.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 800.5 to 800.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/800.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/800.5

Et si occurrunt cibaria taliter modificata misceantur semper cum his quae eorum caliditatem & iccitatem augent, ut sal, piper, cinamomium, nux muscata, foeniculum, petroselinum, anisum, daucus, ysopus, mentha, satureia, & his similia. Panis eius sit communi pane parum plus sermenti habens & salis. Caueat a piscibus & farinaceis cibis. Carnes eius sint uelut pulli, columbi proprie, & aues omnes si nestres sint ei communiter usitati praeterquam degentes in aquis, & utatur carne uituli, capretti, castrati, & gazelli proprie. De plantis autem conueniunt ei caules, foeniculi, petro se lini, pastinachia suo tempore. Cucur. uero & spinachia, bleta, endiuia, lactuca, portulaca omnia dimittantur, nisi raro ualde & in quantitate pauca accipiantur, & proprie confracta cum plantis & rebus calidis supra tactis. De leguminibus uero con cedi possunt cicera ru. rizum, & lentes proprie coctae cum brodio pingui, & far. De fructibus uero concedi possunt aliquando melones bene dulces, & non in multa quantitate. Et ficus recentes optimae sunt ei, & auellanae, & amigdalae, & nuces. Poma uero & pira, & persica & consimilia raro & in pauca quanti tate accipiantur. Vuae uero bene maturae & dulces sibi concedunt. Lac autem & lacticinia cibaria omnia dimittantur. Caseus uero & proprie ad salsedinem notabiliter inclinatus conredi debet. Oleum uero oliuarum & nucum & amigdalarum dulcium sibi conuenit. Butitum autem & propter humectationem multam eius, & lassitudinem quam efficit in neruis non pla cet mihi. Aceto iterum parum & raro in cibis utatur nisi commixto cum sale, pipere, cinamomo & similibus. Agresta & proprie salita conueniens est ei, usus limonum & aranciorum aliquando placet. De uino granatorum non curet Potus uero esset aliquanto tempore aqua mellis facta ex quindecim partibus aquae & una mellis, quae coquantur ad con sumptionem tertiae partis, uinum uero rationaliter sibi conueniens debet esse subrubeum, bene clarum, non ualde fumosum, ad saposunt meliores & securiores modi uomitandi.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
