Latin
803.5 to 803.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 803.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et accipiat frequenter amigdalas &auellanas &pineas in cibis suit cum bonitate stomachi, &casei mediocriter sicci &saliti usus confert: &frequentare cibaria cocta &praeparata cum lacte ouino. Lacti. n. ouino nulla me dicina compar est in confortando renes. decimaoctaua tertij ca. de cura debilitatis eorum. Posui autem modum hic rectificandi membra ista: quoniam haecr tria communicant in dando materias anchis &iuncturis huius patientis: ut facile deduci potest per appropriata signa, si non timerem longitudinem. De rectificatione aliorum membro rum non curo: quia non est opus instrumentum est ulti Septimum principale maca materierum pari cularium consumptio, quando remanserunt in membris infusa aliouae materiae, quarum perfectam consumptionem facere non possunt membra propter eorum debilitatem fixam. Tunc itaque secundum illustrium uirorum concordiam conue niunt balnea, de quorum numero meliora sunt sulphurea, &cinericia, &calcea, &attramentina, &aspaltina. talia . n. uelocita te suae penetrationis; &potentia suae exiccationis reducunt ac conuenientem dispositionem consumpta materia quae in eis lassitudinem efficiebat. Et in hoc potest apparere causa quare multi ex balneorum applicatione magis nocentur quam iuuentur. esto enim quod ab applicatione balneorum totaliter consumantur a membris contingit tamen iterum membra recidiuare et laedi magis quam prius. Et causa horum est, quia membra ab applicatione balnei reddita fuerunt rara, &uiae aptae effundere materiam magis qua prius, &membra mandantia non fuerunt sufficienter euacuata quare fluente noua materia iterum recidiuant iuncturae aut alia membra. Modus autem recipiendi balnea huic uiro datus fuit in. 25.