Latin
Cap. III
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 806
Unproofread scanNot analysed yet
aut salten tibiae descriptae faciat ligaturam, cum instita conuenienter applicata sicut notum est. Praeter haec autem si contingeret materias ad erura descendere, prouideatur ei cum hoc desensiuo. R. amili, boli ar. an. lib 5. se. plantaginis, acatiae, ypoquistidos, ros. sandaracae, sumach. an. 3. 5. dragaganti, gummi arabi. an. 3. i. s. succi extremitatum ru bi. lib. i. farinae uolatilis molendini. 3. ii. conquassentur omnia in mortario cum pistello suo usque ad glutinositatem bonam, &de hac materia emplastrentur tibiae a genu usque ad pedes ligando eas cum applicatione conuenienti. contingeret, quod in aliqua tibiarum parte Si autem ruptura accideret, prouideatur ei quadruplici remedio. Primo applicando unguentum istud. R. olei de mastice, &de mirto. an. 3. i. olei onfacini. 3. ii. tuciae praeparatae cum aqua ros. terrae sigillatae. an. 3. i. ypoquistidos, sandaracae, sarcocollae lotae. ana. 3. 1. cerae albae. 3. vi. fiat unguentum molle, &applicetur ut consueuit. Item super ulceribus apponatur hic puluis. Rec. pul. ypoquistidos, se plantaginis, granorum mirti. ana. J. i. san. dra. boli arana. J. i. pulueris ossium crurium boum combustorum. 3. X. spodij. 3. i. s puluerizentur omnia per se, &diligenter commisce. Tertium est cerotum hoc. R. ceroti rubei de inucillaginibus lib. S. tutiae praeparatae. 3. s. litargiri. 3. i. san. dra, boli ar. an. 3. ii. s. fiat cerotum cum sufficienti quantitate cerae. Vltimum &proprie sigillatiuum uel consolidatiuum est hoc R. olei de mastice. 3. iii. dragaganti, gummi arabici dissolutorum cum aceto acu. an. 3. i. masticis, thuris, sandaracae, ypoquistidos. an. 3. i. tutiae praeparatae. 3. i. s. cerae quantum sufficit: fiat unguentum sufficienter uiscosum, &medicentur ea ulcera, quando stabit necessitas consolidandi ea: &est quando apparebunt conca uitates ulcerum esse quasi carne repletas. Vlterius uero pulueres isti. R. plumbi combusti. 3. i. tutiae prae paratae cum aqua ros. 3. ii. puluerizentur per se, &simul commi sceantur &c. Ad laudem eius dei. Amen.