# Consilia 809.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 809.1 to 809.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/809.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/809.1

te non solum in scibilibus sapientiae medicinae quae medicorum communitati consueta sunt esse uersatum, sed sublimioribus e iusdem facultatis esse intentum. Scribis enim mihi materiam difficilem, & non quidem uiro a quo scientiae perfectionem ma iorem expectare debeas, quam a teipso iamdiu approbatissimo studio uendicasti, sed tua illa probatissima sapientia recte pro cedit, eo laudatissimo ritu, quo iterum ueterum illustriores incedere solebant. Neque enim contenti erant proprijs ingenijs in scientiam uendicandam, sed ad aliena gimnasia non taro non solum literis, sed etiam personaliter transferebant: sic Plato Mensiticos uates: sic Pitagoras, quem uulgus magum: Philoso phi uero sapientissimum esse dixerunt intrauit Persas. pertrat fiuit Caucasuni montem, atque opulentissima Indiae regna pertransiuit, & ad extremum usque orbis latissimo Phison am ne transmisso peruenit ad Caucasum, ubi Architam philosophum in trono sedentem aureo, & de Tantali fonte potantem, legentem audiret de naturali philosophia, de astronomia, de morali atque omni sapientia approbatissimum. Sed neque tu si militer cum satis & peramplius tibi ipsi & per teipsum satisface re possis: sed uideo quod illud facis ut experiri possis quantum quid & qualiter ab alijs zelato quodam animo acquirere possis. Solent enim sapientes in aliena castra transire non tanquam transfugae facti, sed uelut exploratores, ut Aneus Lucillus scripsit epistola prima Ne igitur intentum tuum frustretur ab eo quod te quaerere uideo: ut si quid in euganeo stu dio ueritatis in rebus arduis habere possis, accipies fortassis: tamen inculte magis quam profunde aliquid de materia quam optas. Scribis enim uirum quadragenarium habitudinis laudabilis, & conuenienti regimine rerum non naturalium rectum, neque effrenitantem in eorum aliquo, & maxime quia religiosus est ab anni fere spatio in magno pede dextro usque ad etus eius in domestica parte excessiuam fuisse passum caliditatem adeo, ut etiam frigidissimam aquam membro illo effusam operatione sensus tactus percipiat uelut excessiuam caliditatem imptimere.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
