# Consilia 809.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 809.5 to 809.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/809.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/809.5

Et in summa non solum aquam ifrigidam, sed omne aliud obiectum cum frigiditate impressiuum summe fere calidum ab eo percipitur Res quidem haec ingentis est speculationis digna, maxime quia stomachus eius naturali lapsu a medio generis labitur per trigidum & humidum. Eo quia phlegmaticus est, & phlegma il lud per uiam indigestionis in eo congregatum fuit, & non pertiam defluxus a locis aliis. Est etiam hepar huius uiri quando que oppilationibus agitatum ab intensa caliditate. Adhuc & tertio uidetur uir iste cibum suum conuenienter digerere. Et u timo scribitur ut praetactum est, regulatus modo uiuendi satis pertransiuit usque ad mensem Martii nuperrime praeteritum: tunc autem inuasit praedictum membrum dolor magnus abso; aliquo tumiore, uel rubedine: sed solum ibidem intensa caliditas cum dolore percipitur. Et adhuc iterum eo magis hanc dispositionem existimo con templandam esse. uideo sufficientisfimae procurationi a uiro in speculabilibus, & operabilibus excellentissime trito. Quod apparet ex his quae mihi innotuerunt: cum primo ad anteceden tem materiam, & mandantia membra in sui operatione processerit, & minorando, diuertendo, & digerendo, & confortando membia, & proprie stomachum & hepar. Sicque demum cum secunda uniuersali euacuatione ad eradicandum materiam pro cessum est, & ad particularem materiam intendendo cum loca libus ut embrocis, inunctionibus, fricationibus, & similibus pro cessum est, & nihil fere de contingentibus canonico regimine applicabilibus praetermissum fuerit. Cum nihil tamen horun finaliter secundum optata contulerit, ut scribitur. qua de re ren hanc non solum grauem: immo magna speculatione dignissimam existimo fore. NN Vude dibzy G oC Patet itaque si bene consideretur, quod omnino oportet con inquisitione & curatione etiam ui E Vnde pro ipsius cedere hanc aegritudinem esse principaliter per essentiale nocu detur mihi contemplandum esse mentum particulae patientis circa septem principaliter Neque uolo molestari hic an sit possibile, uel de facto conEt primum est, an haec dispositio sit per essentiam patientis tingat hanc aegritudinem secundum partem aliquam per collimembri uel per colligantiam denominanda.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
