# Consilia 811.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 811.1 to 811.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/811.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/811.1

Postremo etiam haec aegritudo non est in situ pro loco capiem A do ipsum denominanda, neque enim ibi est aliquid extra locum qualiter & quantum esse non debeat. Et iterum, haec aegritudo non est denominanda aegritudo in situ situm ipsum pro colligantia uel societate accipiendo, ut in praecedenti capitulo pla ne declaratum est, quare ex praedictis iam satis apparet quod aegritudo ista non est cadens sub denominatione compositiona lis alicuius specierum decem, quae cadunt sub primis quattuor generationibus compositionalis naturae, quia non est dispositioni superficiei uia figura uia uel receptaculo cadentibus sub primo genere compositionali denominato plasma, neque in quantitate aucta uel diminuta cadentibus suo secundo genere l. sub quantitate. Neque etiam in numero, uel diminuto uel aucto, quod est tertium genus compositionalis, neque in loco per colligantiam. quae cadunt sub quarto generatione scilicet situ. igitur non est aegritudo compositionalis contratum a sufficienti diuisione omnium aegritudinum compositionalium quae comprehenduntur ex Auic. 3. primi cap. tertio. ratione secundo principaliter deduci poPari etiam est, quod talis aegritudo non est cadens sub secundo genere scilicet naturae unitatis, neque enim ibide est solutio continuitatis improprie dicta, quae dicitur extensio uel distractio partium quarundam, & contractio aliarum ut al paret, neque etiam est ibi solutio continuitatis proprie dicta, quam Auic. & reliqui auctores nominant solutionem imparis, neque enim membrum uel aliqua particula impar est facta bipar uel tripar, & sic de aliis Adhuc etiam neque ibi est solutio continuitatis in carne non in cute, non in neruo, neque in ligamento, pauniculo, musculo uel chorda, uena, arteria, nec costa, osse, uel cartilagine, & sic de aliis ibidem non uidetur esse solutio continuitatis Contra, quia ibi est dolor fortis, sed omnis talis sequitur al terationem complexionis, aut solutionem continuitatis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
