Latin
812.1 to 812.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 812.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
species malae complexionis non ponuntur ab auctoribus, quoniam non uidentur habere causas productiuas ipsarum, aut saltem ab aduer sario assignari debent. Et si forte caderet hoc imaginatione alicuius speculatiui, difficile esset assignare aliquam speciem malae complexionis immaterialis de praedictis, quae eandem non associaret sibi materiam, &tu considera. Adhuc iterum ostenditur tertio, quod haec dispositio non est mala complexio immaterialis ab exterius eueniens propter plura. Primo, quia es set difficile imaginari alicuius primitiuae causae continuam applicationem ad membrum per quam ipsum laederetur ex continua applicatione obiecti ad organum tactus. Sed ex narratis &scriptis apparet, quod quandocunque &quomodocunque organo tactus membri sui applicetur obiectum frigidum semper percipitur calidum, ergo oporteret primitiuam causam continue esse, immo etiam quo ad imaginationem, quare &c. Amplius, si mala complexio frigida calida uel sicca immaterialis continue esset in conseruari dependens ab exteriori causa, ut aere &similibus, oporteret necessario quod semper nocumento huius tristis sensationis laederetur aeger sed consequens repugnat casui igitur. Relinquitur igitur quod haec aegritudo non est species malae complexionis imaterialis aliqua simplex uel com posita, ut patet intelligenti Tertio conclusio principalis ponitur quod hic morbus est mala complexio &calida &sicca materialis. Conclusio ista pro batur, primo quantum ad primam partem ex praecedentibus in probatione praecedentis conclusionis adductis. Et probatur eta ex hoc, quia per hanc aegritudinem nocetur operatio membri no cumento corruptionis, ut probabitur in sequenti cap. sed nocu mentum corruptionis aliis paribus, ut in pluribus, &quasi semper, fit a caliditate &siccitate, sicut nocumentum diminutionis &ablationis operationem fit a frigiditate. igitur hic morbus ratit nabiliter poni debet mala complexio calida &sicca, patet consequentia, quia denominatio morbi ut in pluribus assignatur ab auctoribus penes efficientem causam materialem, &minor est omnium auctorum, prima tertii, tractatu primo capitulo sexto. Iudicium autem de significationibus harum laesionum est, quoniam cum procedit cursu permutationis . i.