# Consilia 812.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 812.5 to 812.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/812.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/812.5

corruptionis secundum plurimum, sequitur complexionem calidam & siccam, & quae currit cursu diminutionis, & debilitatis secundum plurimum sequitur frigus, quare relinquitur ueritas conclusionis. Quod autem haec mala complexio sit materialis calida .s. colerica, probabitur inferius in sexto cap. de signis significantibus Quarta conclusio sequitur ad praedicta, & est quod mala com plexio talis est mala complexio sanguini acuto commixta. Pro batur conclusio ex deductione praecedentis, quia si non est mala complexio calida & sicca, igitur & colerica. Item, si ipsa cormmi scetur sanguini ipsa reddit ipsum colericum. Amplius, haec ma la complexio calida fortassis non euacuatur ab aliqua quantitate adustionis, siue sit adustio in eadem materia colerica, siue sit in sanguine acutiori facta. Et tertio iterum haec conclusio probatur inferius, ubi in sexto capitulo ponentur signa huius dispositionis rectificatiua, quare &c. Et ex istis omnibus apparet, quod haec dispositio reducta est ad particularem denomina tionem .s. quod ipsa est mala complexio colerica in parte illa partim fixa, partim dependens a continua transmissione colerici sanguinis ab hepate, & partibus superioribus, ut a chili uena & similibus. De specie laesionis quae ab hac dispositione produ

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
