# Consilia 817.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 817.5 to 817.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/817.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/817.5

ut apparet Ad tertium uero cum arguitur quòd sequeretur, quod in lingua non fieret immutatio a qualitatibus tangibilibus, negatur alla consequentia. Et ad probationem illius dicitur, quòd quali tatum tangibilium excessus fit immutatio; & ad partem neruosam eius: pars uero neruosa carnosa ipsius est medium susceptinum illius impressionis, & immutatiuum potentiae gustatiuae. Ad quartum uero dicitur, quod pars organica secundum sen tentiam Arist. & commentatoris, in qua fundatur tactus est neruus in animalibus habentibus sanguinem, uel pars sibi proportionalis: quod tamen nunc amplius declarari oportet Est igitur in assignando organum tactus, opinio secunda inuenta, quae ponit quod neruus uel sibi proportionale est organum tactus. & haec quidem fuit opinio Arist. secundo de anima cap. de tactu; ubi inquit. Relinquitur autem mixtum omne.s. organum tactus ex terra & ex aliis.s. elementis neruus caro & similia. Hanc etiam opinionem tenet commentator secum do de anima commentis. 180. & 116. in fine ubi inquit. Quod in animalibus sunt corpora quaedam, quę dicuntur nerui, & habeni introitum in sensum & motum. & idem etiam ab eo colligitur secundo colliget cap. de iuuamentis membrorum. Inquit.n. (& hic cadit speculatio & confirmatio Galeni) quod sensus & mo tus sunt a neruis: eo quod remoto neruo remouetur sensus 8 motus. Eandem etiam opinionem sequitur Galenus nono de iu uamentis secundo cap. Inquit enim ibi. Quia neruus est instrumentum sensus.s. tactus, & iterum idem tertio tegni. Nerui uero & tenantos. i. chordarum punctura propter plurimum sensus eorum &c. Et sunt sermones Auicennae prima primi cap. de membris, ibidem doctrina quinta summa tertia cap. de sermone uniuersali de neruis, & quarta quarti. tractatu quarto in exor dio. In neruis propter uehementiam sensus eorum. Et plures alias immo ducentas potuissem adducere auctoritates ex uoluminibus illustrium medicorum, quas omnes propter breuitatem praetermisi.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
