# Consilia 820.1-3

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 820.1 to 820.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/820.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/820.1

uideretur sufficere, ut ponerem signa cognitionis huius aegritudinis calidae & siccae materialis, tamen ut hanc dispositionem possumus confirmare lapsum colericum esse speciali capitulo collocandum, ideo omnium specierum malae complexionis materialis conabor hic ponere uigna incipiendo ab his quae notificant malam complexionem uel aegritudinem colericam aegritudinis colericae signa habe Primum itaque ri possunt a substantia partis, scilicet primo ex parte tactus, quoniam a tangenti medico deb te disposito percipietur in eo caliditas, cum acuitate ipsius, ac si parumper mordicatiua perciperetur, ut imaginari possumus impressionem ab aqua feruenti factam in organum tactus respectu impressionis quam faceret remissa caliditas a tepido cor pore proueniens Secundo uero substantia particulae aegrotantis aegritudine c serica percipitur, cum quadam fere soliditate siccitatem repre sentante, uelut si tangeretur pergamum satis siccum molli per gamo comparatum, & hoc quidem contingit propter siccitatem per se a colerica materia in membro productam, & per accidens etiam partim propter resolutionem humidi corporis factam caliditate colerae & consumptionem illius a sua siccitate factam. Vnde hic diligens considerator potest imaginari siccitatem tri pliciter a colera prouenire .s. positiuam & priuatiuam, positiuam a siccitate prouenientem, primo per se & per accidens in quantum exiccat humidum, dato quod nullum gradum siccitatis im presserit, & tertiam siccitatem a colerica materia prouenientem ratione suae caliditatis resoluendo exiccantis. Et ex hoc correlarie concluditur, quod non est mirabile siuehemens siccitas in lapsu colerico representatur persaepe, nulla .n. matetia tantum potest membrum exiccare quantum colera propter minorem actiuitatem aliarum materierum comparatarum cum pietate Tertio iterum colericus lapsus cognosci potest per colorem partis: eo quia ibidem reperitur rubicunditas uerificata, quia non est confusa alijs speciebus colorum, ut neque rubedini commi xta, neque opacitati aut liuiditati. Sed est rubicunditas in men bro apparens cum inclinatione refractionis ipsius a speciebus citrinitatis. Ita enim citrinitas est inseparabile accidens cholerae sicut rubedo sanguini, albedo phlegmati, & nigedo melan coliae sunt passiones insaparabiles, ut prima primi cap. de humoribus in facto.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
