Latin
824.1 to 824.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 824.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Praemittendum primo quod omnium piscium carnes, quorum nu trimentum grossum est multum oppilatiuum &uiscosum, me liores quidem sunt in prima aut sibi propinqua aetate quam quan do uetusta sunt. Econuerso autem carnes piscium quae nociua sunt propter excessum humiditatum earum nutrimentum eligi bilius dant cum fuerint in aetate consistentiae, aut saltem sequer te iillam immediate, &sunt sermones Gal. alimentorum tertio, secundo capitulo, &utcunque collecti 25. continentis capitulo de regimine per cibum. Et originem contrahunt etiam tertia primi capitulo de regimine per cibum &potum. Meliores itaque pisces in regione nostra sunt lucij nominari fluuiales pisces, aradii idest petrosi, uarioli, torrentinae, oradae temali, capedani, carpiones, sturiones, rumbi, menulae &sibi fi miles, aut alij secundum regiones &ciuitates communi experientia probati &usitati. Et hi quidem omnes conueniunt 8 elixi &assati &recentes: nullo uero modo saliti. Piscis etiam regina nominatus esset ei conueniens. Anguillae uero, tinchae, cephali, &sibi similes non in malto usu haberi debent, sic enim omnium piscium usus nullus est laudabilis. Cancrorum uero usus quouis fere modo placet mihi etiam uir iste quandoque in cibarijs suis uti lacte Potest crudo &cocto, &partibus eius ut colostra &recocta, argumento enim sumpto a lapsu haec conueniunt, &simi liter caseus mollis &recens pauci salis, &lacticinia, &caseata cibaria omnia, &maxime propter eorum humiditatem contem perantem excessum caliditatis. insuper oua conuenientia sunt ei, eo quia ad At MYO aequalitatem tendunt, &maxime stomache exisstente a cholera mundo, &corruptis humoribus, &mollia debent esse uelut trementia dicta, quae Auic. nominauit ascendentia ab assis, &descendentia ab elixis, decimasexta tertii, de canone curationis fluxus omnium modorum. Frixa uero aut aliter per coctionem indurata nequaquam placent, propter difficultatem digestionis eorum. uero si qua conueniunt ei sunt pi De leguminibus sa recentia, &ius cicerum alb. rub. &proprie cum infrigidantibus &humectantibus correctum, &iuscula de hordeo &pannicum uel milium cum lacte praeparatum.