# Consilia 824.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 824.5 to 824.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/824.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/824.5

Condrum etiam uel candarusium & est far & pro prie de hordeo placet mihi cum brodio carnium laudabilium &c Similiter etiam laudabile est rizum humidis confractum, alitet enim fortassis noceret propter siccitatem, est .n. calidum in pr mo, et siccum in secundo. uigesimoprimo continentis capitulo 126. et quia habet aliquam stipticitatem, ut octauo de simplici medicina capitulo suo: ideo noceret, et tamen corrigitur per humida, ut dictum est. uero conueniunt ei infrigidantes et huDe oleribus mectantes, de quibus superius tactum est. Si quae uero conueniunt ei plantae calidae et siccae uidetur esse elisisfagus, idest saluia, propter multam conuenientiam eius ad neruos et eorum aegritudines, ut samatur per medicos aetatis nostrae: licet ex auctoribus antiquorum nullus, aut parum de ea dictum fuerit. Neque enim de ea specialem sermonem feci Auicen. secundo canone, et parum de ea dixit Dioscorides in capitulo suo. Neque aggregator Serapio aliquid de ea fere dixit: ut patet simplici 149. ubi posuit eam cal. et sic. in secunde gradu, propter quod refrangi debet cum frigidis et humidis, ut supra Conuenit etiam ei foeniculi et proprie humidi usus, et hoc maxime propter diuersionem materierum, quas praecipitat per urinae uias, eo quia diureticus est, nunquam tamen simplex ac cipi debet propter uehementem caliditatem eius. Est enim ca lidus in tertio, et siccus in primo, octauo de simplici medicina proprio, capitulo. Neque enim petroselinum, apium, menta, serpillum, dendro libanum uidentur conuenire propter uehementem caliditatem torum: ideo refrangantur ut dictum est. Et propter eandem rationem uitupero maioranae usum, eo quia calida est et sicca in tertio. octauo de simplici medicina. uerum quia fortassis aliqualiter per colligantiam debilitas ca piti et proprie cerebro augmentum facere potest in aegritudine ista, ideo uidetur conuenire, eo quia aperit oppilationes cerebri, et confert doloribus capitis a phlegmate, et uentosi tate prouenientibus, ut secundo canone in suo capitulo, in ECLXX A areola membeorum capitis. Similiter etiam neque placet mihi oximum, & proprie domesticum: quod calidum est & siccum in secundo. ut in aggregatore Serap. colligitur, capitulo de berengemisch.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
