Latin
Cap. VII
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 825
Unproofread scanNot analysed yet
Et pari ratione detestor anetum, quod calidum est, &siccum in principio tertij. ut sexto de simplici medicina, suo capitulo colligendum. &hoc quidem gratia cibi. gratia uero medicinalis usus conueniret, quia maturatiuum sedatiuum &carminatiuum est: ut secundo canone in suo capitulo legendum. igitur quae conueniunt electiores sunt ble De plantis ta, portulaca, endiuia, lactuca, spinachia, cressones, senatoes, cucurbitae consimiles,, &sparagi etiam ei conueniunt, quia temperati sunt: ut in aggregatore colligitur, capitulo de halion Cerefolium aliqualiter conueniret, in raro tamen usu, cum non sit multae caliditatis nec siccitatis: &similiter borago &buglosa. Caules etiam quia de eis ubique fere est usus frequens, possunt conuenire ei:eo quia maturatiui lenitiui &prouocatiui sunt. licet. n. calidi sint in primo, &sicci in secundo: nocumentum tamen prouenire debens ab eis ualde facile corrigitur per coctionem, quae expoliat caliditatem fundatam in eorum superficie, quae nitrosa est ut sensus ostendit. &ualde facile corrigitur eorum siccitas ab aquositate in qua coquuntur. propter quod etiam ab eis abscinditur nocumentum horribilitatis &praui odoris, quem ponunt in sanguinem. ut scribitur uigesimotertio continentis capitulo. 651. auctoritate Galeni &Bimasij. lege ibi uero in suo usu placent mihi rapaeDe radicibus, propter augmentum humiditatis es rum, &omnes species eius, ut napi nominati: in quibus licet ali qualis existat caliditas: quia tamen ipsa est notabiliter obtusa ab humiditate earum: etiam quia ualde faciliter euaporat cum humiditate simultideo nocere non possunt: immo prodesse pre ter humiditatem ipsam. Neque obstat, quia Democritus uituperat eas tanquam nocinas corpori inflatiuas stomachi: quoniam multi alij collaudauerunt eas, ut Diocles uel Dionysius: ut colligi potest alimentorum secundo in capitulo proprio Eadem etiam fere ratione conueniunt ei radices praeallegate loco nominatae carotae. sunt enim stomacho conuenientes &leui caliditate aperitiuae &praecipitatiuae superfluitatum phleg maticarum a stomacho. Radices uero superflua humiditate participantes cum conium cta caliditate notabiliter eleuatae non placent: immo uitupera dae sunt: uelut cepe: quod habet caliditatem tertij gradus, &superfluam humiditatem. &porrum etiam, quod est calidum &