# Consilia 825-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 825. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/825-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/825-2

siccum in tertio, & nocitiuum stomacho & uisui. Et bulbus, quod nominatur cępe paruum: quod comeditur & cognoscitur Paduę nomine scalongiae, etiam uituperandus est. Et allium, quod licet inter radices omnes in uniuerso reper tas habeat singularem proprietatem prolongandi uitam: ut col ligi potest secundo canone, & clarius quinto canone in compo sitione confectionis de allio: tamen in usu huius uiri uituperandus est propter uehementem eius caliditatem humiditati coniunctam, qua inflammat hepar, & agitat in eo materias omnes. Cum igitur hepar sit membrum per colligantiam huius disposi tionis effectiuum: ut supra probatum est, capitulo tertio: idee dimittendum est allium. De radice uero comestibili quae raphanus nominatur, uidetur quod potest eidem conuenire: eo quia raphanus est digerere faciens cibos & superfluitates omnes in stomacho: licet ipse non digeratur: & dissoluit phlegmata, praecipitando eadem per urinas. Nec nocet eius caliditat, quae est primi gradus: propterea quia est coniuncta humiditati multae. Est.n. raphanus calidus in primo, & humidus in secundo: & scribunt inde sapientes, quod melius est comedere ipsum post cibum, & quod folia eius radice meliora sunt autem plantarum superioribus, quae ne De partibus minantur sparagi, competit planta illa quae sparagus nominatur: licet non sit proprium nomen eius, quia ipsias nomen proprium est halyon: ut colligendum in aggregatore Serap. in proprio capitulo. ubi halyon nominatur in ter uegetabilia temperata. Sparagus ergo generaliter importat cuiuscunque plantae partem superiorem. Ipse ergo sparagus aliter halion conueniens est ei tempore suo Extremitates lupulorum etiam propter suam prouocationa & diuersionem materierum a nutritiuis ad uias urinae Etiam nali Bononiensi mirabile fere iuuamentum adhibuit: ut astanti Etiam extremitates uitis caprioli nominatae eidem conue E bus omnibus innotuit.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
