# Consilia 825

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/825
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/825

Et pari ratione detestor anetum, quod calidum est, & siccum in principio tertij. ut sexto de simplici medicina, suo capitulo colligendum. & hoc quidem gratia cibi. gratia uero medicinalis usus conueniret, quia maturatiuum sedatiuum & carminatiuum est: ut secundo canone in suo capitulo legendum. igitur quae conueniunt electiores sunt ble De plantis ta, portulaca, endiuia, lactuca, spinachia, cressones, senatoes, cucurbitae consimiles,, & sparagi etiam ei conueniunt, quia temperati sunt: ut in aggregatore colligitur, capitulo de halion Cerefolium aliqualiter conueniret, in raro tamen usu, cum non sit multae caliditatis nec siccitatis: & similiter borago & buglosa. Caules etiam quia de eis ubique fere est usus frequens, possunt conuenire ei:eo quia maturatiui lenitiui & prouocatiui sunt. licet. n. calidi sint in primo, & sicci in secundo: nocumentum tamen prouenire debens ab eis ualde facile corrigitur per coctionem, quae expoliat caliditatem fundatam in eorum superficie, quae nitrosa est ut sensus ostendit. & ualde facile corrigitur eorum siccitas ab aquositate in qua coquuntur. propter quod etiam ab eis abscinditur nocumentum horribilitatis & praui odoris, quem ponunt in sanguinem. ut scribitur uigesimotertio continentis capitulo. 651. auctoritate Galeni & Bimasij. lege ibi uero in suo usu placent mihi rapaeDe radicibus, propter augmentum humiditatis es rum, & omnes species eius, ut napi nominati: in quibus licet ali qualis existat caliditas: quia tamen ipsa est notabiliter obtusa ab humiditate earum: etiam quia ualde faciliter euaporat cum humiditate simultideo nocere non possunt: immo prodesse pre ter humiditatem ipsam. Neque obstat, quia Democritus uituperat eas tanquam nocinas corpori inflatiuas stomachi: quoniam multi alij collaudauerunt eas, ut Diocles uel Dionysius: ut colligi potest alimentorum secundo in capitulo proprio Eadem etiam fere ratione conueniunt ei radices praeallegate loco nominatae carotae. sunt enim stomacho conuenientes & leui caliditate aperitiuae & praecipitatiuae superfluitatum phleg maticarum a stomacho. Radices uero superflua humiditate participantes cum conium cta caliditate notabiliter eleuatae non placent: immo uitupera dae sunt: uelut cepe: quod habet caliditatem tertij gradus, & superfluam humiditatem. & porrum etiam, quod est calidum &

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
