# Consilia 830.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 830.1 to 830.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/830.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/830.1

Ego uere nullum praedictorum timeo: quoniam paruam moram contrahere facio praedicta super membro. & tunc non nocet. uero tertium principale quo corru Instrumentum ptio sensus tactus aufertur est per sedationem doloris. Inueniuntur autem ab auctoribus sedantia dolorem triplicia. Quorum primum est per anodinitatem, quam habent medicamina talia simplicia. Secundum uero est per ea, quae causam efficientem doloris a membro abscindunt. Tertium uero est per medicamina quae narcotica nominantur a narco planta uel narisco deriuata, cuius est stupefaciendo mem orum a sensatione prohibere. & talia quidem non sunt uere do lorem sedantia inquantum talia autem generis plurimae sunt medicinae & omnes Primi illae quae cum temperata caliditate membrum reducunt ad temperiem complexionis uelut camomilla, mellilotum, uitellus oui, macis: & uniuersaliter omnes medicinae extra gradum positae: aut omnes quae habent caliditatem primi gradus cum temperie in passiuis; aut saltem quae calidae & siccae sunt in primo gradu & ipsum non transcendentes. de quarum medicinarum numero simplices collaudatae plurimae sunt. & partim tactum est camomilla, mellilotus, absinthium, crocus, anetum, pinguedo anseris & anatis, oleum de sisamo, & pinguedines omnes istis consimiles in gradu De compositis uero pauca ab auctoribus conscripta inuenium tur. sed eorum compositio reseruata est coniecturae uiri scientifici & bene exercitati in opere. De his ergo quae cadunt sub rationali iudicio, & fuerunt mihi longa experientia uerificata. Primum compositum est tale. Rec. olei de aneto, olei de camomilla, pinguedinis anatis. an. unc. j. croci. J. j. conquassentur omnia simul in mortario, & cum eis liniatur membrum Secundum uero compositum aequalius & melius praedicto est istud. Rec. uitellos oui numero vj. olei uiolarum, olei rosarum anunc. ij. croci. 3. j. 5. in frixorio bulliat oleum, cum quo ad tepiditatem inclinatur, incorporentur uitelli, & finaliter crocus, usquequo reducantur ad spissitudinem congruam: & est medicina cum qua uehementissimos dolores frequentissime sedaui Aliud experimentum est hoc. Rec. olei amigdalarum dul. olei de fisatno. an. unc. ij. laudani. unc.j. croci 3. j. s. mucillaginis, se. lini, & se. alteae. an. unc. ij. cerae albae. 3. iiij. se. aneti, se. apij. an. 3.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
